Skip to main content

Full text of "De conjurationis Catilinariae fontibus"

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing lcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laige amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout thisprojcct and hclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offer guidance on whether any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http://books.qooqle.com/| 



m*w-«Hmw 



V^^' 



DE 






u^ 



£ «- * 



C0NJURATI0NI8 CATILINARIAE 

FONTIBUS. 



DISSEETATIO INAUGURALIS HISTOEICA 



QUAM 



AD SUMMOS IN FHILOSOFHIA HONOSES 



AB 

AMPLISSIMO OEDINE PHILOSOPHORUM GOTTINGENSnJM 

RITE IMPETRANDOS 
scmpsiT 

HUGO WILLRICH 

POMESANUS. 



- - s 






*" %.'' 






»^^'**i 













GOTTINGAE 1893. 

OFFICINA ACADEMICA DIETEEICHIANA TYPIS EXPRESSIT 

WILH. FB. EAESTKEB. 



De dissertatione probanda ad ordinem philosophorum 
rettulit Christianus Augustus Volquardsen. 

Examen rigorosum absolvi die XXVII. mensis Julii anni 
p. C. n. 1892. 



MMaJ 



Udalrico de Wilamowitz-Moellendorflf 



sacrum. 



1 



UNIVERSi» 

OF 



Cave, ne illud ^YXaox' s{<; 'A&7]va?^ ad te pertineat scri- 
bentem de conjuratione Catilinae, dixerit quispiam. Innumera- 
biles enim viri docti huic facinori explorando operam dede- 
runt, multi in fontibus investigandis sagacissimos se praesti- 
terunt, sed ut grammatici de hac re sescenties tractata inter 
se consentiant, tantum abest ut adhuc sub judice lis sit. Ne- 
que mirum videtur, recentiorum sententias diversas esse, cum . 
ne veteres quidem historici de gravissimis rebus eadem nobis 
tradant — 

Pervenit ad nos memoria conjurationisper scriptoreshosce: 

Ciceronem, Sallustium, Asconium, Velleium, Plutarchum 
Suetonium, Florum, Appianum, Cassium Dionem, Eutropium, 
Orosium. Praeterea complures autores de rebus illis egisse 
scimus, quos temporum iniquitate absumptos dolemus. -^ 

Nominandi sunt imprimis Livius, cujus periochae tantum 
Libitinam vitaverunt, Diodorus, cujus duo fragmenta super- 
sunt, T. Attici commmentarius de Ciceronis consulatu, deni- 
que Tanusius Geminus, M. Actorius Naso, quos fontes nomi- 
nat Suetonius. — 

Velleium, Florum, Eutropium, Orosium parvi momenti 
esse negari non potest. Suetonius ea tantum quae ad Cae- 
sarem pertinebant nobis tradit, uberiorem fructum praeter 
Ciceronem et Sallustium Asconius, Plutarchus, Appianus, 
Dio Cassius nobis praebere videntur. Qui quomodo inter 
se conjuncti sint, cui potissimum fidem habeamus quaeren- 
dum est. 

Atque primum quidem mihi liceat, paucis exponere ea, 
quae adhuc a viris doctis de quaestione nostra prolata sunt. 
Quamquam permulti operam contulerunt in hanc rem explo- 
randam, pauci tantum hanc materiam totam vel magna ex 
parte tractaverunt. 




Cave, ne illud ^^kaox' ek 'ASTjvac^ ad te pertineat scri- 
bentem de conjuratione Catilinae, dixerit quispiam. Innumera- 
biles enim viri docti huic facinori explorando operam dede- 
runt, multi in fontibus investigandis sagacissimos se praesti- 
terunt, sed ut grammatici de hac re sescenties tractata inter 
se consentiant, tantum abest ut adhuc sub judice lis sit Ne- 
que mirum videtur, recentiorum sententias diversas esse, cum 
ne veteres quidem historici de gravissimis rebus eadem nobis 
tradant — 

Pervenit ad nos memoria conjurationisper scriptores hosce : 

Ciceronem, Sallustium, Asconium, Velleium, Plutarchum 
Suetonium, Florum, Appianum, Cassium Dionem, Eutropium, 
Orosium. Praeterea complures autores de rebus illis egisse 
scimus, quos tempornm iniquitate absumptos dolemus. — 

Nominandi sunt imprimis Livius, cujus periochae tantum 
Libitinam vitaverunt, Diodorus, cujus duo fragmenta super- 
sunt, T. Attici commmentarius de Ciceronis consulatu, deni- 
que Tanusius Geminus, M. Actorius Naso, quos fontes nomi- 
nat Suetonius. — 

Velleium, Florum, Eutropium, Orosium parvi momenti 
esse negari non potest. Suetonius ea tantum quae ad Gae- 
sarem pertinebant nobis tradit, uberiorem fructum praeter 
Ciceronem et Sallustium Asconius , Plutarchus , Appianus, 
Dio Cassius nobis praebere videntur. Qui quomodo inter 
se conjuncti sint, cui potissimum fidem habeamus quaeren- 
dum est. 

Atque primum quidem mihi liceat, paucis exponere ea, 
quae adhuc a viris doctis de quaestione nostra prolata sunt. 
Quamquam permulti operam contulerunt in hanc rem explo- 
randam, pauci tantum hanc materiam totam vel magna ex 
parte tractaverunt. 



Primus nominandos est Lagus^), qui summa diligentia 
eventu haud prospero investigavit, quibus fontibus Plutarchus 
in componenda Ciceronis vita usus sit. Weizsaeckerus ^) 
sagacissime Heerenii^) sententiam confirmavit, Plutarchum 
in enarranda conjuratione Catilinaria Ciceronem excerpsisse. 
Sed nonnullos errores commisit, multas difficultates silentio 
praeteriit. Hunc secutus Thouretus*) demonstrare conatus 
est, Dionem aeque ac Plutarchum relationem suam Ciceroni 
debere, quod abhorret a veritate. — 

Bureschius^) de Plutarcho cum Weizsaeckero et Thou- 
reto consentit sed falso putat, Appiano quoque Ciceronis 
commentarium ante oculos fuisse. Dionem Cassium e Livio 
hausisse postea se demonstraturum esse promisit, neque vero, 
.quoad ego videre possum demonstravit. Schliephackius *) 
copiosissime tractavit Plutarchum, Appianum, Dionem, sed 
paene in omnibus erravit. De omnibus scriptoribus egerunt 
Diibius^) et Besserus®). Quamquam Dttbius non sine in- 
dustria scripsit tamen saepe errat, contendit enim, ut minora 
omittam, Plutarchum e Livio hausisse, Dionem vero ex om- 
nibus scriptoribus relationem suam congessisse. Besserus 
vero, qui totam materiam denuo perscrutari et diligenter 
examinare sibi proposuit, oleum ct operam perdidisse vide- 
tur, etsi enim multa comportavit, tamen critica ars et acu- 



1) Lagus: Plutarchus yitae Ciceronis scriptor. HeleiDgfors diss, 
ac. 1846. 

2) Weizsaecker: Cicero'8 hypomDema und Plutarch. Neue Jahr- 
bilcher fUr Philologie. Jahrgang 46. Bd. 111. 1876. 

8) Heeren: De fontibus et autoritate yitaram parallelarum Plu- 
tarchi. Gottingae 1820. 

4) G. Thouret: de Cicerone, Asinio Pollione , G. Oppio rerum 
Caesarianarum scriptoribus. Leipziger Studien zur Philologie L 1878. 

5) Buresch: Die Quellen zu den yorhandenen Berichten uber die 
Catil. Ver8chw5rung commentationes Ribbeckianae. Leipzig 1888. 

6) Schliephacke: Ueber die grieohischen Quellen zur Catil. Ver- 
schwSrung. Goslar 1877. 

7) Dubi : Die jUngeren Quellen der Catil. VerschwOrung. N. Jahrb. 
far Phil. Bd. 113. 1876. 

8) Besser: De conjuratione Catilinaria. dissertatio philosophica. 
Leipzig 1880. 



men plane apud eum desiderantur. — Quot viri tot sen- 
tentiae. — Quare concedes, quaestionem movendam esse, 
qttomodo inter se conjuncti sint autores, quibus relationem 
de conjuratione Catilinae debemus^). — 

Sallustius. 

De Sallusti autoritate et fide uberius disserere non 
meum est, satis superque viri docti demonstraverunt, saepe 
eum a veritate abhorrere, praecipue ordinem temporum ab 
eo non semper servatum esse. Quamquam sibi proposuit, 
scribere de conjuratione ;,quam verissume*', tamen negari non 
potest, ei amicam veritatem magis amicum Caesarem fuisse *). 
Itaque omnibus viribus operam dedit, ut Caesarem ab odio 
conjurationis Catilinariae liberaret. 

Quin etiam consulto eum veritatem obscurasse apparet, 
si conferuntur ea, quae de ipsius moribus atque vita nobis 
narrat cum iis, quae apud ceteros scriptores inveniuntur. 
Ne vero credas, parum me Sallustio tribuere, quem deduc- 
tis deducendis testem haud spernendum esse contendo, quo, 
si caute eum legimus, perbene uti possumus in examinanda, 
supplenda, emendanda Ciceronis relatione. 

Oicero. 

Ne Cicero quidem tantum fructum praebet historico, 
quantum fortasse credat quispiam, etsi saepissime facinora 
sua laudibus extulit , cf . Plutarchi vit. Ciceronis cap. 24 : 

jfTzoXkoi^ 8'dirtcpftovov iaotiv diuofYjaev air' ouSevi? IpYoo irovYjpou, 
T(p 8' iTratveTv aet xal fj.eYaX6vetv aSii^; iaotiv otto TzoXkm 
Sooxspatvdjjievo?. Oore Yap PooXtjv o^Te S^fxov ooTe 8txaaTif)ptov 
^v aoveXfteTv, dv tp [jl-J] KaTtXfvav e8et &poXo6[jLevov dxoooat xal 
AevTXov.^ Ut omittam, quod Catilinae inimicissimus fuit, 
nunquam apud eum totam conjurationem perpetua et con- 
tinua narratione tractatam legimus, modo hinc modo illinc 
nonnulla sumenda sunt, multa omnino praetermittuntur, quin 

1) Hagenium : Uoters. uber r9m. Gesch. I. Regiom. 1854 et Haup- 
tium, Philol. 41 pg. 148 DomiDare satis habeo. 

2) E. John: Die Entfltehungsgeschichte der Catilinarischen Ver- 
schwCrung, N. Jahrb. fttr Philol. Suppl. Neue FoJge Bd. 8 pg. 809 ff. 



8 

etiam interdum ipse secum discrepat. Hoc quoque tenendum 
est, Ciceronem vivo Caesare omnia diligenter vitasse, quae 
ad societatem inter Caesarem et Catilinam exortam perti- 
nebant. Quibus de causis graviter dolendum est, quod Cice- 
ronis et amicorum libelli de consulatu ejus vetustate ab- 
sumpti et deperditi sunt. 

Cicero enim omni modo gloriam suam augere conatus 
est et a permultis petivit, ut facinora sua memoriae trade- 
rent. Thyillus et Archias et Lucceius voluntati ejus non 
satisf ecerunt , Herodis scriptum de conjuratione valde Cice- 
roni displicebat, ne Atticus quidem laudem meritus est. 
Itaque ipse de consulatu suo composuit commentarios Graece 
et Latine, praeterea poema, de quibus legimus haecce: ad 
Attic. I, 19. ^Commentarium consulatus mei Graece com- 
positum misi ad te; in quo si quid erit, quod hominiAttico 
minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, 
ut opinor, Panormi Lucullus de suis historiis dixerat : se, quo 
facilius illas probaret Romani hominis esse , idcirco barbara 
quaedam et adXoixa dispersisse. Apud me si quid erit ejus 
modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero 
ad te mittam. Tertium poema exspectato, ne quod a me 
ipso laudis meae genus praetermittatur. Hic tu cave dicas : 
„Tk TraTs^ a^vYjasi;" si est enim apud hominem quidquam, 
quod potius sit, laudetur. Nos vituperemur, qui non potius 
alia laudemus. — Quamquam non dYxwfjLiaortxa sunt haec, 
sed bToptxd, quae scribimus. 

Idibus Mart. — ^ 

Ad. Atticum I, 20, 6 mense Maio ;,de meis scriptis misi 
ad te Graece perfectum consulatum meum. Eum librum 
L. Cossinio dedi. Puto te Latinis meis delectari, huic autem 
Graeco Graecum invidere. Alii si scripserint, mittemus ad 
te. sed mihi crede simul atque hoc nostrum legerunt, nescio 
quo pacto retardantur.^ 

Ad. Atticum II, L mense lunio. ;,Is (puer tuus) mihi 
litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece 
scriptum reddidit : in quo laetatus sum , aliquanto ante de 
iisdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te 
perferendum dedisse. Nam si ego tuum ante legissem fura- 



tum me abs te esse diceres. Quamquam tua illa (legi enim 
libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt ; sed tamen 
erant ornata hoc ipso, quod ornamenta neglexerant, et ut 
mulieres ideo bene olere, quia nihil oleant, videbantur. 
Meus autera liber totum Isocratis jiopoOTixtov atque omnes 
ejus discipulorum arculas, ac non nihil etiam Aristotelia pig- 
menta consumpsit: quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris 
significas strictim attigisti; post autem ut arbitror a 
Gossinio accepisti, quem tibi ego non essem ausus mittere, 
nisi eum lente et fastidiose probavissem. Quamquam ad 
me rescripsit jam Rhodo Posidonius, se nostrum illud 67t(J[x- 
v7]jjLa quum legeret, quod ego ad eum, ut ornatius de iisdem 
rebus scriberet, miseram, non modo non excitatum esse ad 
scribendum sed etiam plane perterritum. Quid quaeris? con- 
turbavi Graecam nationem. Ita vulgo qui instabant, ut darem 
sibi quod ornarent, jam exhibere mihi molestiara destiterunt. 
Tu si placuerit liber, curabis, ut et Athenis sit et in cete- 
ris oppidis Graeciae. Videtur enim posse aliquid nostris 
rebus lucis afferre.'' 

Repetamus jam paucis, quid ex his locis de commen- 
tariis colligere et cognoscere possimus. Commentarius Graece 
scriptus, sive hypomnema, editus est id. Mart. anni a. u. 
694, cum commentarius Latine scriptus et poema nondum 
perfecta essent. Commentarii Latini postea nusquam mentio 
fit, cum hypomnema duobus locis a Plutarcho commemoretur, 
commentarium editum esse ante poema , verba „tertium 
poema exspectato*^ significare videntur^). Neque vero plane 
constat , quo temporae poSma editum sit , mense Decembri 



1) Dnimannus (Geschichte Rom'8 tom. V. pg. 601) yerisimile esse 
ezistimavit, Ciceronem commentarium Latinnm non ad finem perdu- 
xisse, quia argumentum suum graece uberrime tractayerat, et po€mate 
magis delectabatur. Praeterea a£Fert Drumannus famosam illam epi- 
stolam ad. famil. V. 12. 8, ubi Cicero, qui a Lucceio impetrare co- 
natur, ut de temporibus sais scriberet, babet haecce: nquod si a te 
non impetro, cogar fortasse facere quod nonnulli saepe reprehendunt: 
Bcribam ipse de me.'* his yerbis intellegi posse, commentarium Lati- 
num eo tempore nondum editum esse. Sed quantum valeant yerba 
illa apparet, constat enim hypomnema et po^ma antea pervulgata ease. 



10 

ejusdem anni in epistola ad. Atticum 11. 3, 3 complures 
versus e tertio libro afferuntur ; duobus annis post Ciceronis 
poema percrebuisse ex oratione in Pisonem habita (§ 74) 
elucet, dixerat enim Piso, versu illo, ^cedant arma togae con- 
cedat laurea laudi^ Pompeium Giceroni inimicum factum esse 
ideoque exilium ejus comprobasse. 

Qua ratione libelli, de quibus agitur, inter se conjuncti 
sint, certe dici non potest, etsi probabile est, commentarium 
Latine scriptum ex hypomnemate quasi translatum esse, in 
poemate vero Ciceronem poetarum more repetivisse, quae in 
hypomnemate commemoraverat. Ex poematis fragmentis nihil 
gravioris ponderis coUigi potest; hypomnematis vero, quod 
Plutarchi temporibus in manibus hominum fuisse supra dixi- 
mus, qualia fuerint argumentum, habitus, genus dicendi 
quaerere operae pretium videtur esse. — . 

Sane res est dubia, nec sine difficultatibus , quoniam ut 
Socratis verbo utar, axiafxoi^^sTv quasi cogimur, at tamen for- 
tasse conjectura consequi nonnulla possumus. — 

Atque primum quidem magni momenti est, scire, unde 
initium scribiBndi Cicero sumpserit. Legenti mihi saepius 
epistolam ad. fam. Y. 12, haec verba, quaestioni nostrae 
lucem afferre videbantur „9i principio conjurationis usque ad 
reditum nostrum videtur mihi modicum corpus confici posse, 
in quo et illa poteiis uti civilium commutationum scientia, 
vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis in- 
commodorum.^ 

Eodem initio Ciceronem ipsum usum esse, nonne veri- 
simile est? In explicandis autem rerum novarum causis, in 
pingendis Catilinae moribus et vita ad Sullana tempora ei 
recurrendum erat, illinc igitur exordium scribendi eum ce- 
pisse existimo, ita vero ut breviter eas res perstringeret. 
Priorem Catilinae conjurationem a Cicerone explicatam esse, 
non credo, cf. in. Catil. I. § 15, ubi paucis eam attingit, 
praecipue autem pro SuIIa § 12. ^^illius igitur conjurationis, 
quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse 
dicitur, ego testis esse non potui: non modo animo nihil 
comperi, sed vix ad auris meas istius suspicionis fama per- 
venit.^ 



11 

De petidone consulatus uberius eum egisse crediderim. 
Qoae deinde narraverit, e duobus locis, ad. Atticumll. 1,3 
et in Pisonem § 3—7, intellegi potest, ubi Cicero egregie 
facta consulatus sui breviter exponit, orationes de lege agra- 
ria, pro Othone, pro Rabirio, de proscriptorum filiis, de pro- 
vincia deponenda. — Sed haec quasi prooemii locum obtine- 
bant, ornatissimam et speciosissimam libri partem Ciceronem 
conjurationi Catilinae patefactae et oppressae tribuisse, quis 
est, quin concedat? Epilogum hypomnematis illud jus juran- 
dum fuisse de quo saepe gloriatur Cicero , viri docti recte 
putant ^). cf. ad fam. V. 1. 4 et in Pisonem § 6, ;,ego cum 
in concione abiens magistratu a tribuno plebis prohiberer, 
ea quae constitueram dicere, cum is mihi tantum utjurarem 
permitteret, sine uUa dubitatione juravi, rem publicam atque 
hanc urbem mea unius opera esse salvam. ac mihi populus 
Bomanus universus illa in concione non unius diei gratula- 
tionem sed aeternitatem immortalitatemque donavit, cum 
nieum jus jurandum tale atque tantum juratns ipse una voce 
et consensu approbavit.^ Ita enim optime consentit cum 
ipsius verbis, cf. ad. fam. V. 12, 5. „at viri saepe excellentis 
ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem 
laetitiam, molestiam, spem, timorem ; si vero exitu notabili con- 
cluduntnr, expletur animus, jucundissima lectionis voluptate.^ 

Facilius est, de genere dicendi et de habitu hypomne- 
matis judicare. Ciceronem ipsum mirifice opere suo delec- 
tatum esse apparet, „conturbavi Graecam nationem^. Mul- 
tum studii ac laboris consumpsit in limando libro et ornando, 
lente et fastidiose probavit, ut barbara et soloeca vitaret. — 
Quamvis vero Cicero scribat ;,non dYxa>[itaaTtxa sunt haec 
quae scribimus sed latopixa^, nemo credat, eum aliquod genus^ 
laudis suae praetermisisse , praesertim cum, ut multos alios 
locos omittam, in epistolailla ad fam. Y. 12 aLucceio petat: 
;,itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et omes ea 
vehementius etiam, quam fortasse sentis et in eo leges histo- 

riae neglegas . . amorique nostro plusculum etiam quam 

concedat veritas largiare^. 



1) Lagus, pg. 64. WeizsaeckeioiSy pg. 419. 



12 

Profecto, qui talia ab amico impetrare audet, ipse sibi 
nihil negasse videtur, itaque existimo eum non prorsus falsa 
protulisse, multa autem, quae minoris fuerunt momenti, laudi- 
bus supra modum exaggerasse et amplificasse, ornamentisque 
auxisse. Certe enim semper persuasum habuit, sua unius 
opera rem publicam, cives omnes, templa atque delubra deorum 
conservata esse, sibi a cunctis hominibus summam deberi 
gratiam, se omnia perfecisse, ad Ciceronem egregium con- 
sulem omnia pertinuisse. 

Denique quaerat quispiam, quomodo in hypomnemate 
orationibus suis Cicero usus sit. Integras orationes eum 
hoc loco repetivisse, quis credat? Sed recordantibus nobis, 
Ciceronem facinora sua saepe iisdem verbis extollere, pro- 
babile videtur, nonnuUos locos, quibus eximie delectabatur 
quorum verba atque significationes in succum et sanguinem 
ei transierant, in hypomnema quoque translatos esse. — 

Tale fuit hypomnema, quoad videre nospossumus, quod 
eo tempore multorum in manibus fuisse affirmaverim, Cicero 
enim omni modo librum suum pervulgasse videtur et ab 
Attico quaesivit, curaret, ut et Athenis esset et in Graeciae 
oppidis. — De Ciceronis expositione consiliorum suorum, 
scripta post mortem Caesaris, infra videbimus. — 



Diodorus. 

Diodori Siculi^) duo fragmenta exstant de conjuratione 
ex quibus colligi potest, copiosius eum res Catilinarias trac- 
tasse. Narrat enim altero fragmento, quod attulit Miillerus 
Exc. Esc. p. 36, 37, Catilinam et Lentulum constituisse Satur- 
nalibus omnes fere senatores trucidare, conjuratorum autem 
quendam puellae quam amabat omnia enarrasse. IUam vero 
postridie Ciceronis consulis uxori conjurationem patefecisse. 
Sallustio haec impugnare videntur, tradit enim, Fulviam quae 
a Q. Curio de conjuratione audierat compluribus narravisse, 
eam rem studia hominum imprimis accendisse ad consulatum 
Ciceroni mandandum (cap. 23). Ciceronem a principio con- 



1) e rec. Dindorfii. Lips. ap. Teubn. 



13 

sulatus sui multa poUicendo per Fulviam eflfecisse, utCati- 
linae consilia Curius sibi proderet (cap. 26). Curius Cice- 
ronem de insidiis; quae ei a Cornelio et Vargunteio para- 
bantur certiorem fecit (cap. 28). Catilina ad Manlium pro- 
fecturus Cethego et Lentulo mandat, ut consuli insidias ma- 
turent, caedem incendia aliaque belli facinora parent. — 

Plutarchus narrat (vit Cic. 16—18): Fulviam Ciceroni 
insidias a Cethego et Marcio? paratas patefecisse. Catilina 
ex urbe pulso conjuratos caedem Senatorum in Saturnalia 

COntulisse ;,Kai voS fiev &piaTo irp6? ttjv litt&eoiv [lia twv Kpo- 

vtaScov'*. Haec e Cicerone hausta esse infra demonstrabimus. 
De Curio Plutarchus tacet sicuti Cicero, qui nunquam eum 
commemorat, neque comperimus, quomodo Fulvia conjurato- 
rum consilia cognoverit. 

Itaque neque cum Sallustio neque cum Cicerone plane 
consentit Diodorus. lam vero alterum fragmentum inspicia- 
mus, quod attulit Beckerus, Exc. Vat. p. 128. 

Tradit Diodorus, Catilinam a Cicerone in senatu accu- 
satum dixisse, nunquam se sua sponte in exilium profectu- 
rum esse. Deinde Ciceronem a senatu quaesivisse, num 
placeret, Catilinam ex urbe egredi. Patribus metu Catilinae 
tacentibus denuo Ciceronem rogasse, num prohiberent, quo- 
minus Catilina in exilium iret. ^fit^ 8s cpcov^ TtdvTiov ava 

pOTjodvTcDV, jx"?] Boxeiv , xal Boa/epatvrfvTcov ItcI Tcp TtdXiv ^YjOivTt 
litl Tov KaTiXfvav ecprjoev, Srav Ttvd jx*}) vofiiacoatv eivat littTYjSeiov 
(pDyf^? |xeft' Saric, xpaDYTj? dvTtXiYODotv, &aTe eivat cpavepJv 8iTt 8td 
T^? atwTrf^g 6[ioXoYo5at cpoifTjV. *0 8e KaTtXfva? e{7td)V Sxi pooXewae 
Tat xaft' iaoTov dTcejftoptjoev". 

De eadem re certiores nos facit Cicero, cf. in Catil. I 
20 — 21. Sed apud Diodorum bis de Catilina Cicero rogat, 
in oratione Catilinam ex urbe egredi jubet patresque tacen- 
tes hoc probare et pati contendit, nam si idem de P. Sestio 
sive de M. Marcello dixisset, futurum fuisse ut sibi consuli 
in ipso templo vim et manus sentores inferrent. — Dindor- 
fius conatus est conjectura efficere, Ut Diodorus cum Cice- 
rone consentiat, scribens pro verbis ;,e{ xtoXoooot Aeoxtov 
KaTtXfvav^ &i xeXeoooat Aeoxtov KotvTov KdTXov. Non nego, 
primo aspectu hanc conjecturam mihi placuiiBse, sic enim 



u 

totias narrationculae mucro quasi servatur, quem apud Dio- 
dorum desideramus, 6ed refutanda est. Quod pro Marcello 
et Sestio Catulum invenimus non multum valet, Giceronis 
enim hoc unum intererat ut hominem frugi nominaret, itaque 
credi potest, eum alio loco Gatulum nominasse. Sed nuUo 
modo persuadere mihi possum, Diodorum scripsisse Aeuxiov 
KdivTov KaxXov pro Q. Lutatio Gatulo, quamquam enim Dio- 
dorum levissimum fuisse in excerpendis fontibus concedo, 
tamen non crediderim eum tam turpiter errasse. Praeterea 
quid sibi velint verba ;,xal Soo)(spaiv<5vTa)v licl xt^ TcaXiv [)7)ftivTi 
ItA Tiv KaTiXivav^ intellegi non potest, si Dindorfium sequimur. 
Quibus fontibus Diodorus usus sit in exponendis illis 
temporibus quorum paene aequalis fuit, fragmenta in dubio 
relinquunt. Quae de Attici commentariis protulit Dtibius^ 
vana sunt, neque enim verisimile est bunc librum, quem 
horridulum et incomptum Gicero dicit (cf. ad Attic. II 1) late 
pervulgatum esse, nec causa est cur cum Bessero^) creda- 
mus, Giceronis hypomnema Diodoro fructum praebuisse. 
Sallustiana et Giceroniana contaminata apud Diodorum inve- 
nimus, nam ea verba quae ad Fulviae et Gurii amores per- 
tinent denique ad Sallustium referenda esse apparet, ea vero 
quae de patrum concilio legimus cum Giceronis oratione in 
Gatilinam habita necessitudine quadam conjunguntur. Neque 
vero persuadere mihi possum, Diodorum, qui unum fontem 
sequi solet, materiam congessisse e Sallustio et Giceronis 
orationibus. Restat igitur ut sumamus Diodoro autorem ante 
oculos fuisse, qui Sallustium et Giceronem excerpserat. Nomen 
dare huic fonti non possumus, neque multum valet scire, unde 
narratiunculae illae effluxerint, quae nil novi afferunt. 

Velleiiis Paterculus. 

Velleius rhetorice pauca de conjuratione nobis tradit, de 
factis parum accurate agit. Novi nil nos docet, nisi quod 
Plutarchus quoque exhibet, Gatonis oratione habita majorem 



1) Dabi. N. n. 113 pg. 878. 

2) Besser. pg. 26. 



15 

senatus partem Giceronem domum prosecutum esse. Neque 
vero probabile est Plutarchum et Velleium eodem fonte usos 
esse, Velleium enim a fontibus primariis auxilium petivisse, 
quis credat ? Intererat Vellei , ut in pingendis Giceronis et 
Gatonis moribus quaesitis verbis ornatisque vocibus legentes 
delectaret. Quare verisimile non est, eum laudes, quibus 
Gatonem effert, fonti suo debere, recordantes enim Catonem 
posteris instar fuisse Romanae virtutis, concedemus, ipsi 
Velleio declamationes illas tribuendas esse, conferas quaeso, 
quomodo laudentur apud eum Marius, Sulla, Pompeius, Gaesar. 
— In capite 32 libri II Velleius legis Rosciae mentionem 
facit, hoc ad Livium spectat. cf. Liv. perioch. 99, sed certe 
judicare non possumus. — 



Pedianus. 

Miror, quod viri docti paene silentio transmiserunt ea, 
quae Asconius^) nobis de conjuratione tradit. Qui, etsi non 
in animo habet conjurationem nobis exponere, multa adfert, 
quae conjuncta relationem efficiunt non levis momenti. 

Gatilina, cum in Sullanis partibus esset, Q. Gaecilium, 
M. Volumnium, L. Tanusium occidit, Mari Gratidiani caput 
abscisum per urbem sua manu tulit (pg. 75). Fabia virgo 
Vestalis causam incesti dixit, cum ei Catilina obiceretur, sed 
absoluta est. Dicebatur Catilina adulterium commisisse cum 
ea quae ei postea socrus fuit et ex eo natam stupro duxisse 
uxorem (pg. 82). Catilina reus repetundarum, cum provin- 
ciam Africam obtinuisset et consulatus candidatum se osten- 
disset, factus est a Clodio. Cn. Piso adolescens potens et 
turbulentus familiaris erat Gatilinae omniumque consiliorum 
ejus particeps et turbarum auctor (pg. 58). L. Volcacius 
Tullus consilium publicum habuit, an rationem habere debe- 
ret Catilinae rei repetundarum, si peteret consulatum. Gati- 
lina ob eam causam destitit a petitione (pg. 80). Gatilina 
post comitia consularia a L. Lucceio reus inter sicarios 
factus absolutus est (pg. 81). P. SuUam et P. Autronium 
L. Gotta et L. Torquatus ambitus damnaverunt et in eorum 



1) rec. EiessliDg et Schoell. Berol. 1876. 



16 

locum consules creati sunt (pg. 66). Fuit opinio Catilinam 
et Pisonem conjurasse ad caedem senatus faciendam, Gotta 
et Torquato consulibus, eamque caedem ideo non esse factam, 
quod prius quam parati essent conjuratis signum dedisset 
Catilina. Piso a senatu per honorem legationis in Hispa- 
niam missus, ut ab urbe ablegaretur, occisus est a Pompei 
clientibus, ut quidam credebant, non invito Pompeio (83). — 

In petitione consulatus sex competitores Cicero habuit, 
Cicero solus ex equestri loco natus in petitione patrem ami- 
sit. Ceteri competitores modeste se gessere, Q. Cornificius, 
P. Sulpicius Galba , C. Licinius Sacerdos viri boni erant, 
L. Cassius Longinus, postea Catilinae socius, stolidus tum 
magis quam improbus videbatur. Catilina et Antonius coeunt 
contra Ciceronem adjutoribus usi firmissimis M. Crasso et 
Caesare. Catilinae et Antoni audacia in dies augebatur am- 
bitus licentia, ita ut senatus censeret , ut lex ambitus aucta 
etiam cum poena ferretur, cui intercessit Q. Mucius Orestinus 
tribunus plebis. Crassus et Caesar acerrimi et potentissimi 
Ciceronis refragatores fuerunt, quod Cicero in expositione 
consiliorum suorum significat. Ejus quoque conjurationis quae 
Cotta et Torquato consulibus facta est a Catilina M. Grassum 
autorem fuisse arguit (pg. 74). Ciceronis orationi in toga 
candida habitae responderunt contumeliose Catilina et Anto- 
nius, ferebantur quoque orationes, scriptae a Ciceronis obtrec- 
tatoribus, eorum nomine editae. Cicero consul omnium con- 
sensu facttts est, Antonius pauculis centuriis Catilinam supe- 
ravit (pg. 84). Cicero Clodio amicitiam Catilinae obicit, fuit 
enim opinio, Clodium Catilinam ad Manlium proficiscentem 
subsequi voluisse, sed mulato consilio in urbem rediisse (pg.44). 
Oratio quarta in Catilinam habita est die octavo decimo post 
factum S. C. ut viderent consules, ne quid res publica detri- 
menti caperet. — Cicero abiens magistratu, cum a Metello 
tribuno plebis prohiberetur contionari de rebus quas in con- 
sulatu gesserat, juravit sua unius opera rem publicam esse 
salvam. — 

Saepe Asconius fontes nominat, ex quibus hausit, praeter 
Giceronis orationes diligenter inspexit commentarios defen- 
sionum et expositionem consiliorum (pg. 78, 74), Tirone quo- 



17 

que osus est (pg. 43). Fenestellam saepius commemorat, 
cujus errores emendat. Luccei orationes in Gatilinam scriptas 
adhibuit, eas quoque orationes perscrutatus est quae Catili- 
nae et Antonii nomine ferebanturj neque vero fidem eis 
attribuit. Ne rumores quidem omisit, quod significant verba 
;yfuit opinio^, quae interdum nobis occurrunt. Sallustium et 
Livium municipalem suum et familiarem compluribus locis 
nominat; ecquid de conjuratione illis debeat videamus. — 
De priore conjuratione optime quadrat cum Sallustio 
cf. Asc. pg. 66. 74. 82. 83 et Sallust. Cat. XVII, 7 -XIX. 
Consentiunt de repulsa Catilinae , de Pisonis moribus , de 
signo a Catilina dato priusquam parati erant socii sceleris, 
de Pisonis legatione, de Pisonis morte, de suspicione Pom- 
peio exorta, uterque Crassum nominat, de Caesare tacet. Ne 
Cicero quidem in expositione consiliorum dilucide Caesarem 
arguisse videtur (Asc. 74), etsi Plutarchus scribit in vitae 
Crassi cap. XIII: „S\Lm^ 8' 6 Ktxepwv fv xivt X^yv^ cpavepJg 
-f^v Kpaaocp xal KaCoapi rJjv aJxtav 7rpooTptp<5[ievo<; , dXX' ooto? 
jxev XcJyo? ii&Mb-q jxexd t-Jjv d[i<poTv TeXeorfjv." Apud Asconium 
Cicero Caesarem et Crassum Giceronis refragatores in peti- 
tione consulatus fuisse ^significat^, cum Catilina et Pisone 
conspirasse ;,M. Crassum arguit^ 

* 

Sed nonnuUa profert Asconius quae apud Sallustium non 
inveniuntur, de Volcacii consilio publico, de Cotta et Tor- 
quato SuUae et Autroni accusatoribus. Dio Cassius 36, 44. 
Cottam et Torquatum accusatores nominat, quem e livio 
hausisse infra demonstrabimus, sed pergit, conjuratos nihil 
perfecisse, quia praesidium consulibus dabatur. Quin etiam 
futurum fuisse, ut S. C. contra eos fieret, nisi tribunus plebis 
intercessisset , de Caesare Dio quoque tacet, qui postea 
Crassum nominat. — Quid igitur judicemus ? Asconium cum 
Sallnstio necessitudine quadam cohaerere, negari vix potest, 
utrum vero praeter Sallustium alium scriptorem, fortasse 
Livium, excerpserit, an e Sallusti fonte hauserit, cui nomen 
dare non possumus, in dubio relinquitur. — 



18 

Plutarchus. 

Tractavit Plutarchus conjurationem Catilinae in vita Cice- 
ronis, strictim attigit in vitis Catonis, Crassi, Caesaris. In 
Ciceronis vita exponenda Plutarchum imprimis Tironem se- 
cutum esse viri docti consentiunt. Saepius enim eum nomi- 
nat, cujus scripta, vitam et facete dicta Ciceronis, Plutarcho 
fontem ex animi sententia fuisse nemo infitias ibit, qui pri- 
mum caput vitae Alexandri legerit, quo loco de scribendi 
genere suo Plutarchus certiores nos facit^). Prae ceteris 
Ciceronis vita hoc modo enarratur, abundat enim facetiis, 
jocis, narratiunculis, sed de Ciceronis scriptis, de autoritate 
et opibus, de rei publicae tractandae rationibus pauca tantum 
inveniuntur, excepta ea parte, qua de consulatu agitur. In 
perscribenda conjuratione Catilinaria Plutarchum non eodem 
genere dicendi usum esse, apparet , itaque viri docti ^) con- 
sentiunt, hanc relationem nuUo modo ad Tironem referri 
posse, unde autem hausta sit, alii aliter judicant, quorum 
sententias, ubi aliquid lucis afferre videntur, singulis locis 
tractabimus. — 

Heerenius®) qui primus hanc quaestionem movisse vi- 
detur, Plutarchi relationem epitomen hypomnematis , quo 
Cicero consulatum suum celebravit, esse contendit, omnia 
enim sic enarrata esse, ut a Cicerone ipso exspectari possent. 
Locorum quibus Plutarchus hypomnematis mentionem facit 
alterum producit; Peterus*) utrumque affert, neque vero 
existimat, Plutarcho illud hypomnema ante oculos fuisse, 
saepe enim Plutarchum autores nominare , quorum scripta 
non legit. Sed videamus diligentius, quomodo commentarius 
noster commemoretur. — 



1) Plut. vitas rec. Sintenis. Lips. Teubn. cf. imprimis „05x6 yotp 
lcTopfac ypdcpofJLev, dXXdt p(ouc, oSxe tatc l7«cpaveaTfifTaic Tzpd^zat TrrfvTu)? hzaxt 
^XaxJtc dpeTTJc xal xaxfac, dXXd TCpayfxa Ppa/b iroXXci(xic xal ^^fi.a xal rMihtd 
Tts lfA<paa(v ^Oou^ ^TTofTfjcrav p.aXXov ^ f*«^X*' fiuptdvexpot." 

2) conferas quaeso , quae supra (pg. 6—7) diximus de virorum 
doctorum sententiis. 

3) cf. Heeren pg. 23. 

4) H. Peter, die Quellen Plutarchs in den Biographien der B5mer. 
Halle 1865 pg. 129-130. 



19 
In vitae Crassi capite XIII Plutarchus scribit haecce: 

8i[i(oc S*6 Kixipcov ev Ttvt W^^p ^avspo; r^v Kpaaa(|> xal KaCaapi 
rJjV a?Tiav irpooTptpeJfjLevo?. AXX' ouTog [xsv 6 X<5yo<; 4?e8<5&Y] jxeTa 
rJjV dficpoTv TeXeoTY]V. 'Ev oe T(p irepl uiraTefac 6 Kixipcov vuxTcop 
cpTjol Tov Kpdaoov dcptxio&at 7rpi<; a^TOv ImoToX-Jjv xofxfCovTa Td 
irepl Tiv KaTtXfvav IST^YoojievrjV.^ xtX. 

Hoc loco intelligi potest, qua ratione Plutarchus in affe- 
rendis autoribus usus sit, nam Xe^Yov illum Plutarcho in ma- 
nibus non fuisse apparet, cum autem quae sequuntur verbis 
;,<p7)ol 6 KtxipcDv'' inchoentur, ex ipsis verbis ;,<pavepi? ^v** et 
ff^fiol^ inter se oppositis elucet, commentarium ei ante 
oculos fuisse^). 

In vitae Caesaris capite YII legimus apud Plutarchum 
^TouTo [ih o3v** (narravit Caesarem oratione pro conjuratis 
habita, cum e senatu exiret; ab adolescentibus equestris 
ordinis gladiis petitum a Curione et Cicerone servatum esse) 

o6x otSa ffiro)? 6 Ktxepcov etirep fy dXTj&i? ^v Tcp irepl oTraTefa? 

o5x lYpa^l^ev. — Hic locus, quem Peterus et Schliephackius 
paene silentio transmiserunt, nihil dubium relinquere videtur. 
Miratur enim Plutarchus, quod narratiunculam illam, quam 
aliunde sumpsit, in hypomnemate Ciceronis non invenit. Quis 
igitur negare potest, eum Ciceronis hypomnema legisse? At 
dixerit quispiam^), sane notus fuit Plutarcho libellus ille, 
neque vero hoc fonte usus est. Itaque videamus, num Plu- 
tarchus consentiat cum ea relatione, quam a Gicerone in 
hypomnemate exspectare possumus vel debemus. 

In capite X Plutarchus refert, qualis fuerit rei publicae 
status ante Ciceronis consulatum, quam expositionem unde 
sumpserit, viri docti dissentiunt. "Weizsaeckerus ^) et Bure- 
schius*) Sallustium excerptum esse putant. Re vera partim 

1) cf. Schliepbacke pg. 30 ^es scheint aus der Unbestimmtheit 
des Citates Iv ttvt Xdy^) hervorzugebeD^ dasa er dasselbe einer andern 
Quelle entlehnt hat." Sed pergit, „dadurch wird aber auch gegen 
das zweite Citat der Verdacht rege, dass es nicht unmittelbar aus 
Cicero stammt." Falso quoque Schliephackius „X6yov** orationem Cice- 
ronis significare existimat, nam expositionem consiliorum dici apparet. 

2) cf. Dubi N. J. 113 pg. 864. 

3) Weizsaecker N. I. 111 pg. 422—24. 

4) Buresch, Commentationes Ribbeckianae pg. 220. 

2* 



20 



Plutarchi verba perbene congruunt cum Sallustio, sed videa- 
mus, num ex eo sumpta esse debeant. Bureschius negari 
non posse contendit, e Sallustio haustos esse locos hosce: 



Sall. Cat. 16, 3. 
In Italia nuUus exercitus; 
Cn. Pompeius in extremis^terris 
bellum gerebat. 



cf. Plut. Cic. X. 

^IIo[jLinr)too jiev' iu xoTc paot- 
XeSoiv ^v IleJvTtj) xal iVp(jievf(f 
TcoXejxoovTo? , ^v 84 ttq P<*>H''?] 
[jL7]Se(jiia; ocpeoTcioY]? irp4? Toi? 
vecDTepfCovTa? djtojidjfoo Sovd- 
(jLeu)^. 

Mea quidem sententia causa non est, cur credamus Plu- 
tarcho illum locum Sallusti ante oculos fuisse, etsi enim 
eadem facta narrantur, tamen verba non plane consentiunt, 
praesertim cum Plutarchus verbosius quam Sallustius pro- 
ferat, Pompeium cum Ponti et Armeniae regibus bellum 
gessisse. — Deinde cf. 
Plut. Cic. 10. 

^Atecp&apTo 8' 67t' aoToo itoXi) 
li.ipo^ T^<; ^v T"^ TtrfXet veeJTYjToc, 
T^Sovd? xal TtrfTooc xal Y^vaixoiv 
epcDTa? del TtapaoxeodCovTo? ixd- 
0T(p xal r}]v e{<; TaoTa 8a7tdv7]v 
dcpetSu)^ TtapaoxeodCovTo;. 



Sall. Cat. 14, 5. 
Sed maxume adulescentium 
familiaritates adpetebat. eorum 
animi moUes et aetate fluxi 
dolis haud difficulter capie- 
bantur. Kam uti cujusque 
studium ex aetate flagrabat 
aliis scorta praebere, aliis 
canes atque equos mercari, 
postremo neque sumptui neque 
modestiae suae parcere, dum 
illos obnoxios fidosque sibi 
faceret.^ 

Sane haec optime quadrant, sed Ciceronem quoque fontem 
fuisse credibile est , . quamquam apud Ciceronem , quoad vi- 
dere ego possum nullus invenitur locus, qui aeque ac Sallusti 
verba cum Plutarcho congruat. cf. In Catil. 11. 8 ;,Iam 
vero quae tanta unquam in ullo homine juventutis inlecebra 
fuit quanta in illo ? qui alios amabat ipse turpissime, aliorum 
amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum , aliis 
mortem parentum non modo impellendo verum etiam adju- 
vando pollicebatur/ 



21 

Pro Gaelio 13 ^^comprehendere mnltos amicitia, tueri 
obsequio, cam omnibus communicare quod habebat, servire 
temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis 
scelere etiam, si opus esset et audacia/ 

In Catil. I. 13 cui tu adulescentulo, quem corruptelarum 
inlecebris inretisses, non ad audaciam ferrum, aut ad libi- 
dinem facem praetulisti.^ 

De causis, quibus Bomani permoti sunt ut Giceroni con- 
sulatum mandarent, Plutarchus cum Sallustio non consentit. 
Tradit enim Plutarchus, sicuti Gicero ipse saepissime glo- 
riatur, Ciceronem consensu omnium ordinum consulem crea- 
tum esse, cum Sallustius invidiam atque superbiam nobilitatis 
commemoret, qui quasi poUui consulatum credebant, si eum 
quamvis egregius homo novus adeptus foret. (Sall. Gatih 
23,6). - 

Quae de statu rei publicae a SuIIa commutato Plutar- 
chus profert impugnant Sallustio, cui a SuUae dominatione 
omnia fere rei publicae mala proficisci videbantur. cf. Sall. 
Gatil. 11, 4ff. ;,Sed postquam L. SuIIa armis recepta re pu- 
blica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, tra- 
here, domum alius alius agros cupere neque modum neque 
modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis faci- 
nora facere" etc. 

Plutarchus autem eos qui SuIIae acta, quae ^^xaTdaraaiv 
Ix&iv o6 (pa6X7]v videbantur, rescindere conatisunt, ^iS((ov Svexa 
TrXsoveEicov o5 irpic t^ ^iXnotov^ operam dedisse contendit. 
Gonsentiunt baec optime cum Cicerone cf. de leg. agr. III. 7 
^yUimium acer, nimium vehemens tribunus Sullana rescindit.^ 
ad Attic. XI. 21, 3 ;,SuIIana confers, in quibus omnia genere 
ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus tem- 
perata.^ Quintiliano quoque teste uti possumus cf. X. 1. 85 
;,sed ita legibus SuIIae cohaerere statum civitatis affirmat, 
ut his solutis stare ipsa non possit.^ 

Yerba quibus Plutarchus Catilinae mores pingit Sallusti 
verbis simillima esse concedo, cf. Sall. Gatil. 5,4 ;,aniinus 
audax, subdolus, varius^ nil autem prohibet, quominus ea 
Giceroni tribuamus, praesertim «cum quae sequuntur a Sallu- 
stio abhorreant cum Cicerone consentiant. Inter Catilinae 



22 

scelera stuprum cum filia commissum et necem fratris Plu- 
tarchus nominat. Sallustius eum stuprum cum sacerdote Ye- 
stae fecisse et filium necasse tradit. De incesto virginis 
Vestae Giceronem tacuisse crediderim, fuit enim Fabia illa 
soror Terentiae uxoris Ciceronis (cf. Ascon pg. 82, ubi Ci- 
cero in oratione in toga candida habita scribit haecce : ;,cum 
ita vixisti ut non esset locus tam sanctus, quo non adventus 
tuus etiam cum culpa nulla subesset crimen afferret.^ adicit 
Asconius ;,ita et suis pepercit et nihilo levius inimico summi 
obprobrii turpitudinem objecit.^) Perbene uti possumus hoc 
argumento e silentio, quis enim credat, futurum fuisse, ut 
Plutarchus tantum facinus omitteret, si hoc loco Sallustium 
excerpsisset ? cf. praeterea verba Ciceronis „cum ex eodem 
stupro tibi et uxorem et filiam invenisti^ (ibid.) 

TJnde Plutarchus narrationem de fratre interfecto hau- 
serit, quam in Sullae quoque vitae capite XXXII profert, dici 
non potest, nisi sumitur, Plutarchum Q. Caecilium, sororis 
Catilinae virum, significare, quem a Catilina Sullanis tempo- 
ribus trucidatum esse scimus. cf. Ascon pg. 75, et Q. Cic. 
de pet. consul. § 9. 

Quae de nefario illo jure jurando apud Plutarchum legi- 
mus discrepant cum Sallustio, cf. Sall. Catil. XXII. 1—4. 

;,Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam , quom ad 

jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis 

sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse non- 

nuUi ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, 
qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri crede- 
bant atrocitate sceleris eorum qui poenas dederant Nobis 
pro magnitudine ea res parum comperta est.* Cigus vero 
plurimum intererat, ut Ciceronem invidia liberaret? scilicet 
Ciceronis ipsius et amicorum, profecto Sallustius fontem PIu- 
tarchi indicare nobis videtur, Ciceroni ipsi qui hujus rei 
nusquam mentionem facit verba illa non tribuenda censeo, 
sed nihil impedit, quominus hoc loco Tironem fontem fuisse 
existimemus. Quae apud Sallustium rumores sunt et opi- 
niones, Plutarchus facta esse narrat, quin etiam conjurati 
non sanguinem bibisse sed carnem gustasse dicuntur. — 

Praeter Etruriam Galliam Cisalpinam eo tempore solli- 



23 

citatam esse, aeque ac Sallustius (Cat. XLII). Gicero indicat 
(cf. in Cat. II. 6 et pro SuUa 53) ^. 

Deinde Plutarchus exponit, qualis eo tempore fuerit 
condicio urbis Bomae verbis tam incertis, ut cuivis fonti 
attribuere possis. — 

In capite XI ^) ubique Sallusti genus dicendi apparere 
Weizsaeckerus contendit (pg. 423) quod ut demonstraret 
attuHt locos hosce. Cat. XXI. 3, XXVI. 1, XXIH. 5— XXIV. 
Sed alio ordine apud Plutarchum haec proferri manifestum 
est. Praeterea Sallustius tradit, Fulviae narrationibus ho- 
mines metu permotos esse ad consulatum Ciceroni mandan- 
dum, cujus mulieris Plutarchus postea demum mentionem 
facit; Curius omnino ei ignotus est, quem Cicero quoque 
nunquam proditorem nominat. — Mea quidem sententia totum 
hoc caput optime cum Cicerone quadrat cf. pro Murena 49. 
;,Catilinam interea alacrem atque laetum .... inflatum cum 
spe militum tum conlegae mei.^ Quae de Antoni inertia et 
lentitudine legimus dilucide Ciceronem sapiunt. Ciceronem 
vero saepe gloriari, se equestri loco natum consulem factum 
esse, quis nesciat? cf. Ascon. 73 ;,soIus Cicero ex competi- 
toribus equestri erat loco natus.^ 

Videmus igitur nonnullis locis similitudinem quandam 
esse inter Plutarchi et Sallusti verba, res ipsas autem ita 
narrari, ut nullo modo ad Sallustium referri possint, sed ad 
Ciceronem spectent. Quare existumo, omnino Sallusti Cati- 
linam Plutarcho fructum non praebuisse. Neque enim per- 
suadere mihi possum, ita eum Sallustio usum esse, ut modo 
hunc modo illum locum excerperet et Sallusti verbis quae- 
sitis atque lectis suam narrationem exornaret, de summa 
rerum vero ab eo abhorreret ; praesertim cum postea quoque 
nil inveniamus, quod ad Sallustium referri debeat. 

Tribuamus igitur Ciceroni quae Ciceronis sunt. — • 

Verba quae initio capitis XU legimus ;,7cpoaYa>vec U [is- 
YoiXoi rJjv KtxepcDVoc iiraTefav ^SeSi^avxo** Isocratis [xopo&Tixiov 

1) Falso Weizsaeckerus putat, Sallastium Gaesaris causa tumuUam 
in Gallia citeriore praetermisisse. 

2) Lagus, pg. 73 hoc caput ad Ciceronem non referendum essQ 
censet, nam non nisi friglde eum laudari. 



24 

nobis in mentem revocant. — Quae de filiis proscriptorum 
Plutarchus narrat, perbene consentiunt cum Cicerone, cf. in 
Pis. 4 ^ego adolescentes bonos et fortis sed usos ea condi- 
cione, ut si essent magistratus adepti rei publicae statum 
convulsuri viderentur, comitiorum ratione privavi.*^ Quinti- 
lianus quoque hujus rei mentionem facit, cf. Instit. or. XI. 
1,85 ;,mollienda est in plerisque alio colore asperitas ora- 
tionis, ut Cicero de proscriptorum filiis fecit, assecutus itaque 
est ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra 
quos diceret* 

Sequitur lexagraria, quamiisdem fere verbis Plutarchus 
tractat, quibus Cicero in orationibus suis utitur. Ne longus 
sim in afferendis locis cf. de leg. agr. II. 32. Quae de An- 
tonio invenimus e Cicerone sumpta esse pro certo credo. 

Becordemur, quomodo Cicero saepius Antonii mentionem 
faciat. Collegam cum tribunis de lege agraria conspirasse 
significat, cf. de leg. agr. II. 103 ;,concordia quam mihi con- 
stitui cum collega invitissimis his hominibus.^ cf. in Pis. 5 
;,ego Antonium conlegam multa in re publica molientem pa- 
tientia atque obsequio mitigavi." Catilinae familiaritatem 
saepe si obicit , cf. praeter orationem in toga candida habi- 
tam pro Sestio 8 „ego de Antonio nihil dico praeter unum, 
nunquam illum in illo summo timore ac periculo civitatis 
neque communem metum omnium nec propriam nonnullorum 
de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando 
sedare voluisse, in quo collega moderando et sustinendo . . . .^, 
in oratione pro Murena habita (§ 49) Cicero illum inflatum 
coUegae promissis esse dicit cf. quoque pro Sestio 12, ubi 
Sestius Ciceroni adjutor fuisse dicitur ad excitandum Anto- 
nium, cohortandum, accusandum, impellendum ; multa Sestium, 
cum esset quaestor Antonii, sensisse, providisse, ad Ciceronem 
detulisse. — 

-3L De provinciis cf. in Pis. 5 „ego provinciam Galliam 
guam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tem- 
pora rei publicae ferre, in contione deposui^ <;f. ad 
SttJte. ti 1, 3. 

o««o Xf^^^sf^P Plutarchi ^xaTeipYiaaTo t^ yipm xaiv^ t6v 
AvTcoviov Sxmep 67roxpiri]v e|i.|i.io9ov adTcp Ta 6e6Tepa Xi^^&vi Gir&p 



25 

T% iraTp{8oc^) totam spirant Giceronis ingenium, quem ejus- 
modi dicacitatibus abundasse multa docent exempla. Semper 
enim ille irpfOTafcoviaTeTv sibi yidebatur, nonnunquam An- 
tonium cum histrionibus et ejus modi hominibus compdxat, 
cf. ad Attic. L- 12, 1. 13, 6. 14, 7. ;,Teucris illa^, cf. quoque 
Ascon. pg. 79. ;,in introitu gladiatorem in victoria quadri- 
garium^. Denique constat eo ipso tempore, quo hypomnema 
scriptum est, Ciceronem Antonio graviter succensuisse. cf. 
ad fam. Y. 5. qua in epistola collegam ingratum et bene- 
ficiorum immemorem objurgat multis verbis. — 

lam ad legem agrariam Plutarchus revertitur, orationes 
commemorat in senatu et ad populum habitas, Ciceronem 
priore oratione tribunos ita increpasse, ut nemo contra dicere 
auderet, cf. ejus magnas voces, de leg. agr. I, 23 ff. lU. 1. 
;,commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si quae apud 
vos de me deferunt ea coram potius me praesente dixissent" 



Sirel 84 TcpoexoXoovTo Toi? iica- 
Tooc iiA t6v 8^[j.ov ouSev 67ro8e(- 
aa^ 6 Kixip(0V. 



quoniam me in contionem 

vestram evocaverunt. 

IIL 16. ego is consul qui 
contionem metuam qui tr. pl. 
pertimescam. II. 101. 
Verba quoque ^'voh^ 8ir](jiapxoo(; ii^olr^oe itapA toooStov t(J) 
XdY^p xpaTTj&ivTac ott' aoToo^ totum Ciceronem redolent. 

Capite XIU copiose et verbose Plutarchus de Ciceronis 
oratione pro Roscio Othon^ habita certiores nos facit, ita ut 
manifestum fiat, Ciceronem ipsum autorem esse. Cujus 
praeter eum intererat, ut hanc rem levis momenti tot verbis 
exornaret atque augeret? Legis Bosciae Livius quoque, 
perioch. lib. 99, Yelleius II, 32, Dio 36, 42 mentionem faciunt 
sed in exponendo anno a. u. 687, quo tempore lata est, de 
Ciceronis oratione nihil invenimus. Ciceronem ipsum haud 
raro dicendi vim et tractandi animos facultatem extulisse 
quis nesciat? cf. Orat. 103. ;,nulla est enim in ullo genere 
laus oratoris, cpjus in nostris orationibus non sit aliqua nisi 



1) Recte Weizsaeckerus 424 dicit „der Ausdnick x^tp^^c i^vf^m 
ist vielleicht der von Cicero im hypomnema gebrauchte. cf. in Pis. 5. 
,mitigavi'." 



■ ■■ 



26 

perfectio at conatus tamen atque adumbratio." Praecepta 
quoque eloquentiae quae Plutarchus exhibet ei tribuenda 
censeo, quem imprimis „tv^ Xdycp to Xotuouv dcpaipetv xou aop-cpi- 
povTo?^ miro modo calluisse multa docent exempla. cf. Quintil. 
XI, 1. 85. ;,mollienda est in plerisque alio colore asperitas 
orationis ut Cicero de proscriptorum filiis fecit.^ cf. Plin, 
hist. nar. VII. 30. — 

Splendidissimum hujus artis specimen oratio fuit de qua 
agitur, verba ipsa Plutarchi fontem significant. Semper 
Cicero hanc legem plebi valde . placere contendit. cf. pro 
Mur. § 40. ^lex haec, quae ad ludos pertinet est omnium 
gratissima^. Ascon. in Corn. 70. ^cum legem Auroliam cum 
Kosciam non modo accepit (plebs) sed etiam efflagitavit." 

Recte monuerunt viri docti, prolusiones illas apud Plu- 
tarchum non eodem ordine quo apud Ciceronem enumerantur 
cf. ad Attic. II. 1. in Pis. 4, tractari. Hoc autem parvi 
momenti est, nam primum ne illae quidem enumerationes 
plane congruunt, deinde nihil prohibet, quominus sumamus 
Ciceronem in hypomnemate eo narrandi ordine usum esse, 
ut a minoribus rebus ad majores pingendas quasi ascenderet, 
tertium fortasse Plutarchus ipse seriem rerum mutavit, quem 
nonnulla omisisse apparet. Vix enim persuadere mihi possum, 
futurum fuisse ut de oratione pro Rabirio habita Cicero 
taceret, mirantibus autem viris doctis *) nihil nos de lege 
Tullia de ambitu invenire, adsentiri non possum, neque enim 
in.epistola ad Attic. 11. 1. neque in oratione in Pis. 4 neque 
alio loco Cicero eam commemorat excepta oratione pro 
Murena habita (3, 5, 46) ubi re vera Sulpicium hujus legis 
autorem esse contendit, quam multis disciplicuisse videmus. 
Itaque Cicero, ut invidiam vitaret silentio eam praeter- 
misit. — 

Prolusionibus expositis ad Catilinam Plutarchus reverti- 
tur narrans, conjuratos quos primum pavor in occulto 
tenuerat metu, ne a Pompeio qui jam redire cum exercitu 
dicebatur opprimerentur, ad maturandum scelus excitatos 
esse. AfGrmaverim haec ad Ciceronem spectare. Liceat mihi 



1) Weizsaecker^ Lagus, Buresch. 



27 

jam nunc antecapere verba capitis XYIII ubi legimus, con- 
juratos constituisse omnes senatores eiviumque quam pluri- 
mos interficere ;,(ps(8eoftai 84 (jLTjSevi^ t) tcj>v nojjLirrjtoo t^vcov 
TauTtt 8' ISapicaoafi^vou^ e/eiv 6cp' auToT? xal cpoXarreiv S\i.r^pa 
Toiv TTpA^ nop.7njiov 8taXuoeo)v.^ Solus Plutarchus haec ex- 
hibet. — Giceronem semper summopere Fompei familiaritatem 
appetivisse notum est. cf. ad fam. V. 7. ad Attic. I. 14. 
I. 16, 6. de offic. § 78. Q. Cic. de pet. cons. § 51. — Itaque 
etiam atque etiam sua facinora cum Pompei comparat, saepe 
absentis amici rationem habuit in orationibus. cf. de leg. 
agr. I. 5. ubi re vera contra Pompeium legem illam latam 
esse contendit, in Gatil. III. § 26. IV. 21. Pompeius ipse 
Giceroni ^hoc tribuit ut diceret frustra se triumphum tertium 
deportaturum fuisse nisi Giceronis in rem publicam beneficio 
ubi triumpharet esset habiturus^. Quantam vero gratiam 
Gicero meritus est ab eo, cui non modo patriam sed etiam 
liberos ex scelestissumorum hominum manibus atque faucibus 
servaverat 1 

De militibus SuIIanis, qui imprimis Gatilinam excitabant 
et ad comitia Bomam se congregaverant cf. pro Mur. § 49 
ubi Gatilinam pingit in petitione consulatus circumfluentem 
colonorum Arretinorum et Faesulanorum globo. Prodigiorum 
quoque Gicero saepius mentionem facit- cf. 



Plut. Gic. XIV. 

^iSdxet hk xal t4 8at[jL(5vtov 
irpooYjfjiafvetv Ta irpaoodfjieva oeto- 
[jLoT? xal xepaovoT? xal cpaoji^ot.* 



Gicero. in Gatil. III. 18. 

^ut haec quae nunc fiunt 
canere di immortalcs yide- 

rentur terrae motus 

fulminum jactus, visas noc- 
tumo tempore ab occidente 
faces.^ 

Etiam in poemate hoc Gicero commemorat, cf. de divinat. 
I. 18, ubi Quintus fratris versus aflfert ;,quos in secundo con- 
sulatus Urania musa pronuntiat: 

;,aut cum terribili percussus fulmine civis luce serenanti 
^vitalia lumina liquit? aut cum se gravido tremefecit corpore 
;,tellus? jam vero variae nocturno tempore visae terribiles 
^formae bellum motusque monebant.^ 



28 

Num verisimile videtar esse, eum in hypomnemate haec 
praetermisse ? 

De verbis ;,a{ 8' 4ic' dv&pu>ira>v jitjvoosi? dXTj&stc fisv ^aav, 
ouTcu) 8' e?<; eXey/ov diro/poiaat xat' dv8p6? dv8d5oo xal Suvajjivoo 
[xiYa Tou KatiXiva". cf. in Catil. III. 4. ;,quoniam vestris au- 
ribas propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem 
fidem faceret oratio mea^. cf. quoque in Catil. II. 3. — 

Reliquam hujus capitis partem apud Ciceronem iisdem 
fere verbis expressam legimus. cf. pro Mur. 50—52*). Ne 
longus sim, omitto singula hoc excepto ; miror quod viri docti 
non animadverterunt narratiunculam illam de duobus capiti- 
bus praeter Flutarchum solum Ciceronem memoriae tradidisse, 
quod perbene sententiam nostram defendere videtur. — • 

In capite XV Flutarchus narrat, Crassum et complures 
nobiles noctu ad Ciceronem venisse, ut eum de litteris quibus- 
dam certiorem facerent quae conjurationem indicabant. Tenor 
verbornm ipse Ciceronem autorem esse demonstrat, omnia 
enim tam diligenter, accurate, distincte exponuntur, ut ad 
alium referri nuUo modo possint. cf. Sall. Gatil. 30. 1. ff. 
cujus relatio a Flutarcho abhorret, et Cass. Dion. 37. 31. 
qui breviter haec attingit. Fraeterea Flutarchus ipse fontem 
nominat eo loco, quem supra attuli. vit. Crassi. XIII „h 8e 

T(j> Tcspl UTuaTsfa? 6 • Ktxipu>v viixToop cpr^at tJv Kpdaaov dcptx^adat 
itpo? aSTOv imaToX"!]v xojjifCovTa Ta Tuepl tov KaTtXfvav ilrf^oo- 
p.£V7]v, <i)^ 7)87] pepatoovTa ttjv aov(up.oa(av ^). 

Verba quae initio capitis XVI legimus „Td fjiev e£«) TcpaY- 
[xaTa 'KotvT(p MeT£XX(j> 8teir(aTeuae* x.t.X. repugnant Sallustio 
cf. Cat. XXX. 3—5, inveniuntur apud Ciceronem, ad fam. 
V. 2. ;,illud adjunxi, mihi tecum ita dispertitnm officium 
fuisse in rei publicae salute retinenda ut ego urbem a dome- 
sticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis 
hostibus et ab occulta conjuratione defenderes^. 

Etiam in oratione in Catil. 11. 5, 26. ex eorum numero 
qui in partes Italiae ad opprimendos conjuratorum conatus 

1) Falso Lagus, 81. eziBtimat orationem pro Marena a Plntarcho 
ezcerptam esse. 

2) In contrarinm BeBserns pg. 31. ff. nonnulla profert non digna 
quae refutentur. 



29 

missi erant ttnam Q. Metellum nominat ^^qaem ego hoc pro- 
spiciens in agrum Gallicum Picenamqae praemisi^. Firmissi- 
mo praesidio fortissimoram yirorum se usum esse Cicero ipse 
compluribas locis testatur cf. pro Mur. 52, pro Sulla 51. de 
verbis j,Kaxikl^a^ .... ixin)8av eYV<i>^, cf. in Catil. II, 1. 
;,evasit, erupit^. 

Beliqua hujus capitis parte in discrimen vocamur^), 
omnia vero tam arte cohaerent, ut divelli vix possint. Tradit 
Plutarchus Catilinam Marcio ! et Cethego mandasse, ut Cice- 
ronem interficerent , Sallustius Cornelium et Yargunteium 
nominat. cf. Cic. in Catil. I. 9^ ;,reperti sunt duo equites 
Bomani^, postea Cornelium nominat, pro Sulla 18 et 52, 
Yarguntei quoque mentionem facit nonnullis locis, sed nus- 
quam hoc flagitium ejus commemorat. Plutarchi Marcius 
omnino ignotus est, quare.corruptelam hic exstare verisimile 
est, unde Cethegum sumpserit dici non potest. Equidem 
errorem Plutarchi notandum esse censeo, nam etsi conceditur, 
Ciceronem non fontem esse, cui autori hunc lapsum tribuamus? 

Quod ad tempus conati nefarii attinet, Plutarchus con- 
tradicit Sallustio, qui illud ante S. C. ultimum ponit, con- 
sentit cum Cicerone. cf. in Catil. II. 12. ;,hesterno die cum 
domi meae paene interfectus essem.^ Cetera quoque ad 
Sallustium referri non possunt, dilucide spectant ad Ciceronem, 
in Cat. II. 12. 

6 Kixip(i>v rJ]v ooyxXtjtov eU ti senatum in aedem Jovis Sta- 
Tou 2!t7)o{oo Aii^ iepiv ixaXei toris vocavi 

Sallustius XXXII. pro templo curiam habet. Lagus putat 
(pg. 89) Plutarchum ea verba quae de templi situ facit 
e peregrino fonte excerpsisse, neque enim futurum fuisse 
ttt domesticus autor rem narraret omnibus Bomanis notam. 
Quis autem non intelligit, ipsi Plutarcho haec tribuenda esse, 
qui Bomae fuerat et Graecis res Bomanas explicare vo- 
lebat? — Conjuratorum complures cum Catilina in senatum 
venisse, Cicero testatur, in Catil. I. 8. praeterea cf. 



1) Lagns pg. 86. Bnxnit Plntarchum e complnribns foDtibns han- 
81880. Weizsaeckerns et BnreBchins difficnltates nonnnllas praeter- 
miBemnt. 



30 



Plut. Cic. XVI. 

ooYxa&iaai \ihf o38£t<; 67ci[jL£ive 
Ttov ooYxXrjTtxdiv , dXXa iravTS? 
diro To5 pdftpoo jjl8T^X8ov. 



In Catil. II. 12. 
principes ejus ordinis partem 
illam subselliorum ad quam 
ille accesserat nudam atque 
inanem reliquerunt. 
De conviciis quibus Catiiina consulem increpavit (Sall. 
Cat. XIII.) Plutarchus tacet, num credis Ciceronem male- 
dicta illa enumerasse? cf. quoque 



In Catil. I. 10. 
egredere aliquando ex urbe 

magno me metu libe- 

rabis, dummodo inter me at- 
que te murus intersit. 



Plut. Cic. XVI. 

6 Kixeptov irpooiTalev aoTcp ty]^ 
TrdXeox; dTraXXaTTeoOat. SeTv ydp 
aoToo jjiev Xdyotc Ixefvoo 84 ^TuXotc 
iroXtTeoojjiivoo , jjiioov eTvai xb 
Tet/oc. 

Verbis ^^a^Too \d)f k^-^oi^ lxe(voo 8e feXotc iroXtTeoofjLivoo^^ 
Ciceronem ipsum in hypomnemate usum esse persuasum 
habeo. — 

Catilinam cum trecentis armatis ad Manlium erupisse 
solus Plutarchus tradit, Sallustius XXXII cum paucis, Cicero 
in Catil. II. 4. parum comitatum eum profectum esse con- 
tendit. Sallustio igitur Plutarchus contradicit, Ciceroni non 
impugnat, is enim moleste fert, quod non omnes conjuratos 
secum eduxerit Catilina. cf. in Catil. I. 24. „a quo jam sciam 
esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur 
armati. — 

Fasces et signa Cicero commemorat in Catil. II. 13. 
De numero militum Catilinae Plutarchus cum Sallustio dis- 
crepat (Cat. 56.) apud Ciceronem nihil de hac re legimus. 
Lentulum senatu motum postea dignitatem recepisse Cicero 
significat pro Clu. 120. Narratiunculam de Lentuli cog- 
nomine Ciceroni non tribuendam esse demonstrant verba 
^XeyeTai 8e xa(^ quibus Graeci indicare solent, primario fonti 
nonnulla se inserere aliunde sumpta. (cf. quae in cap. XX 
de Caesare adjunguntur.) Verba ^ooopav ydp ol Twjjiatot 
Ttjv xvTjjjLYjv Xiyoootv^ de suo adjecit, ut Graeci facetias illas 
intelligerent. — 

Statim autem ad priorem fontem Plutarchus revertitur, 
de vaticiniis quibus exagitabatur Lentulus cf. in Catil. III. 9, 



31 

et pro SuUa 70. ^iXir(ot xsvai?* — ;,stalte sperasse^, ^^j^eoSo- 
[jLavTei? xal YcJTjte? ein) TceitXaa|jiva ^Sovte^*' — ^perversam 
atqae impiam religionem^ verba ^^ft^ 8iacpOe(peiv fteXXovTa 
Toix; xaipoi)? Soirep KaTiXfva^^ non e Plutarchi sed vatum 
illorum sententia dicta sunt, itaque non impugnant Ciceroni. — 

In subsequenti quoque capite nonnuUa solus Plutarchus 
narrat, sed levis sunt ponderis nec non ad Giceronem re- 
ferri possunt, cum cetera ad eum spectent. De Pompei liberis 
supra diximus, de conjuratorum consiliis cf. in Catil. III. 8. 
cf. quoque in Catil. IV. 13 ;,attribuit nos trucidandos Cethego 
et ceteros cives interficiendos Gabinio^. Caedem atque in- 
cendium in Saturnalia dilata esse Cicero testatur. cf. in 
Catil. UI. 10, 17, arma in Cefhegi domum comportata esse, 
cf. in Catil. III. 8, 10. Plutarchus de incendio uberius agit 
cum Sallustio non consentiens, is enim qui alio modo has 
res explicat, non in centum sed in duodecim partes urbem 
ad incendium distributam esse contendit. AUobrogum legatos 
duos fuisse apud unum Plutarchum invenimus. Extremo 
capite vigiiantia et industria Ciceronis laudibus extoUuntur, 
nimiis ut videtur nonnuUis^), sed hoc ipsum confirmat Cice- 
ronem excefptum esse. cf. de leg. agr. II. 103 ;,ut jam 
tandem iili, qui honori inviderunt meo tamen vos universos 
in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.^ 

Procedamus ad caput XIX. De Silani et Pisonis indiciis 
de Lentulo vestem mutante apud Ciceronem et Sallustium 
nihil legimus, sed haec levia sunt. G. Sulpicii Sallustius 
mentionem non facit, Cicero iisdem fere verbis quibus 
Plutarchus utitur. cf. 



Plut. Cic. XIX. 

„rato? 8e 2ooX7r(xio^ et? t&v 
oTpaTTjYoiv inl t-Jjv o?x(av irefji- 
cp&eU Too Ke87]Yoo iroXXa jiiv 
Iv (liT^ peXT) xal StzXol irXetaTa 
84 H(fyi xal [jLaxa(pa?-eopev.* 



in Catil. III. 8. 
^C. Sulpicium praetorem 
misi, qui ex aedibus Cethegi 
si quid telorum esset elferret, 
ex quibus ille maximum si- 
carum et gladiorum numerum 
extulit.** 

Sallustius orationem tertiam in Catilinam habitam non 
commemorat, quam vespere dictam esse Cicero ipse testatur, 
in Catil. III. 29. ^quoniam jam nox est". 



32 

Cetera ita exponuntur, ut ad eum non referri vix possint. 
Gujus enim intererat narrare, Giceronem ea nocte in domo 
„cp(Xoo YeiTviaivTos^ fuisse, nisi ipsius Ciceronis ? Quis tot verbis 
explicare potuit, quae secum ille deliberaverit. Bene haec 
quadrant cum multis locis, quibus similia profert. cf. in 
Catil. I. 5, 12, 27, 28, 30. 11. 6, 12, 14. III. 7. IV. 11, 12, 
13, 18, 19. Verba ^o68' aXXox; 8oxu>v sSToXjjKJTato^ elvai toT^ 
iroAAoIs^, quae laxe adjuncta videntur esse, Plutarcho ipse 
tribuenda censuerim, Giceronem enim ita de se locutum esse 
non credo. Plutarchus autem, si rem omnem spectas Gice- 
roni haud valde favet^), sin vero magnis laudibus eum ex- 
tollit, hoc non tam benivolentia Plutarchi quam autoris quem 
excerpsit accidit. — Gicerone talia animo agitante mulieri- 
bus prodigium illud evenit, quod iisdem fere verbis Dio 
commemorat, quem e Plutarcho non hausisse infra demon- 
strabimus. At Servius, ad Vergil. Buc. VIII. 106, hanc 
flammam ostendisse contendit, Giceronem eodem anno con- 
sulem futurum esse. Gicero tacet. Sed errasse Servius 
videtur, omen illud enim apud Plutarchum et Dionem di- 
ligentius et accuratius enarratur quam apud Servium, neque 
ea quae in initio hujus capitis apud Plutarchiim legimus a 
superiore capite sejungi possunt, eundem fontem excerptum 
esse apparet. Quae si quis non probat, tamen verisimiiius 
est, Servium errasse quam Plutarchi fontem et Livium ^), 
quem Dio secutus est. — 

Verbis, quae de Terentiae ingenio Plutarchus exhibet, 
viros doctos ^) in discrimen vocatos esse miror, Recordantes 
enim, Plutarchum in vita Giceronis prae ceteris Tironem se- 



1) cf. vit. Gic. cap. XXIV, XXXV^ et comparat. Dem. et Oic. 

2) Lagus pg* 97 demonstrare conatus est, Seryio fidem esse 
habendam, nusquam enim Ciceronem hujus rei mentionem facere. 

3) Peterus pg. 133, hoc loco nisus demonstrare conatus est, om- 
nino Ciceronis hypomnema in enarranda conjuratione Catilinaria 
Plutarcho non ante oculos fuisse. Lagus pg. 98 et Thouretus, 814, 
nnUo modo haec ad Ciceronem referri posse contendunt neqne enim 
futnrum fuisse ut ita de conjuge loqneretnr. Plntarchum maledicta 
in Terentiam conferre suo jure Bureschins negat, qni hunc qnoque 
locnm hypomnemati tribnit* 




catum esse, quem Terentiae haud ita favere constat, conce- 
demus Plutarchum hoc loco e memoria nonnuUa addidisse, 
quae apud Tironem legerat. At verba „(b? aM^ ^tjoiv 6 
Kixipcov^ Ciceronem ipsum fontem nominant ! sane, neque illa 
ab eo abjudicanda censeo, cujus facete dicta a Tirone col- 
lecta saepe Plutarcho fructum praebuerunt. 

Verbis ^TauTa Te TcpA? autiv ecppaoe^ ad hypomnema 
Plutarchus revertitur. Q. fratrem et Nigidium Figulum in 
hypomnemate honoris causa commemorasse videtur, ut fratri 
carissimo et amico familiari particulam gloriae suae tri- 
bueret. — 

Sequitur illud patrum concilium, quo de supplicio a 
conjuratis sumendo actum est. Plane igitur omisit Plutar- 
chus quae pridie evenerant, Tarquinii indicium de Grasso, 
quod accurate enarrat Sallustius 48, breviter perstringit 
Dio 37, 35, et ea quae Gatulus et Piso contra Gaesarem ma- 
chinabantur. Sall. 49. 

In vitis Grassi, cap. XIII, et Gaesaris, cap. VII, VIII, 
scriptis post Giceronis vitam, ubi alios fontes secutus est, 
Plutarchus quoque has res commemorat et testatur, se in 
hypomnemate iilas non legisse. Itaque manifestum fit, PIu- 
tarchum, cum hypomnema excerperet, nondum fontes illos 
legisse, quibus postea usus est, qui denique ad Giceronis ex- 
positionem consiliorum referendi sunt, cf. vit. Grass. XIII 
„6 Kixep(ov ev Ttvt XdYcj> (pavep6<; ^v Kpaoocp xal Ka(oapi rJjv 
aiTiav TrpooTptpdjjievos. AAA' outo? \i^^ 6 XcJyo? i|eS(id7) {18x4 
T-Jjv djjLcpotv TeXeoTYjV^. 

Nam si Plutarchus praeter hypomnema eos scriptores 
ante oculos habuisset, fieri non potuit, quin jam tum mira- 
retur, quod Gicero ipse secum discreparet. Nec probabile 
est futurum fuisse, ut Plutarchus eam relationem parvi aesti- 
maret, sine dubio enim intellexisset Giceronis expositioni con- 
siliorum majorem fidem tribuendam esse quam hypomnemati, 
quod vivis Grasso et Gaesare editum erat. — 

At ea, quae de Gaesare legimus in fine cap. XX, ad 
hypomnema referri non possunt. Sane, non nego. Unde 
vero verba illa effluxerunt? Plutarchum, qui adhuc uno hy- 
pomnemate videtur usus esse, hoc loco a compluribos auto- 

3 



ribus anxilium petivisse^) credi non potest. Mea quidem 
sententia Flutarchus, cum primum Caesaris mentionem fa- 
ceret, de eius ingenio, consiliis, inceptis nonulla e memoria 
addidit, quae nescio ubi legerat^). Verba enim, „1:00 ji^Td 
Taota StxTaTopo? y^^^H'^^^^ — ^ KaToap Ixetvoi^ xoXdoso)?^ con- 
tinuationi sermonis interponuntur. Verbis ^iizd 8' o3v ^) 
YvajfjLY] Tcept^XOev eU auTov" ad hjpomnema Plutarchus revertitur. 

Gaesaris sententiam cum Ti. Neronis Piutarchus con- 
fundit, (cf. Plut. vit. Catonis XXII. Caes. VII) de Nerone 
tacet sicuti Cicero qui ne eo quidem loco, quo omnium qui 
sententias dixerant nomina enumerat, Neronis mentionem facit. 
cf. ad Attic. XII. 21,1. Sall. Catil. 50,4. Drumann V, 
525, N. 42. - 

Ciceronis orationem haud parvi momenti fuisse non 
recte tradit Piutarchus, sed hoc ipsum Ciceronem redolet, 
qui aegre tulit, quod Brutus Catonis orationi plus tribueret 
quam Ciceronis. Verba ;,dv£xeiprjoev eh exdTepov^ xtX. autorem 
significant, cujus intererat rem ita exponere, ut Ciceronem 
invidia liberaret. Nec parvi momenti est quod legimus omnes 
Ciceronis amicos Caesaris sententiam probasse, qnia Giceroni 
eam placere credebant. — 

Operae pretium est videre, quomodo Plutarchus hoc 
patrum concilium exponat in vitae Catonis, quam magna ex 
parte Thraseae Paeto debet (cf. cap. 25 et 37) capite XXII. — 

Legimus sicuti apud Sallustium, Silano qui de conjuratis 
supplicium sumundum decreverat Caesarem se opposuisse, 
cui cum ceteri assentirentur , Catonem oratione luculenta 
effecisse, ut nefarii illi capitis damnarentur. Giceronis mentio 
non fit, neque verisimile est ejus verba tantum valuisse, 
quantum gloriatus est. 

Gassius Dio quoque cum Sallustio quadrat (cf. 37, 36). 
-— Ea quae extremo hoc capite apud unum Plutarchum nar- 

1) Lagum, pg. 100, verba tiv^ 5^ cpaai- permoverunt, ut Plutarchnm 
e compluribus foutibus hausiBse existimaret. Dubi pg. 861 Livium 
nominat. Burescbius Plutarcbum in vitis Crassi, Caesaris, Ciceronis 
ex eodem fonte bausisse putat. 

2) cf. qnae perbene Tbouretns 314 de Plutarcbi genere scribendi 
adfert. 



35 

rantur item Giceronem sapiunt. Supplicio decreto Caesar 
publicationi resistebat, sed ne tribuni quidem eum adjuve- 
runt, Gicero autem hoc incepto destitit, scilicet ut quam mi- 
tissimus esse videretur. 

At dixerit quispiam non futurum fuisse, ut Gicero com- 
memoraret, Gaesarem a Gatone in suspicionem vocatum esse. 
Sed Gatonis oratio omnibus nota fuit, quam scriptam memoriae 
tradendam curasse Gicero dicitur (Plut. Gato. XXIII). Silentio 
autem praetermislt, ut Plutarchus testatur Gaes. VII, Gaesa- 
rem exeuntem senatu ab equitibus Romanis gladiis petitum esse, 
itaque hoc loco apud ejus excerptorem nihil ejusmodi legimus. — 

De capite XXII pauca tantum dicenda sunt, verba enim 
manifeste docent, quem fontem Plutarchus ante oculos 
habuerit, nec sine jure Heerenius contendit, pg. 186. ipsa 
Giceronis verba nobis superesse. Totum enim Isocratis my- 
rothecium atque omnes ejus discipulorum arculas invenimus *). 
Restat ut caput XXIII inspiciamus. Hypomnemate ad exi- 
tum properante aliunde Plutarcho auxilium petendum erat, 
itaque in hoc capite complures relationes quasi conglutinatae 
videntur esse. Quae de Giceronis praeclarissimo jure jurando 
legimus dilucide ad hypomnema spectant (cf. ad fam. V. 2, 7. 
in Pis. 6 — 7) quod quasi epilogum consulatus extremo libro 
Giceronem effinxisse dicendo supra demonstrare conati sumus. 
Gaesarem quoque cum tribunis conspirasse Schol. Bob. 302 
docet ;,cum tamen G. Gaesar praetor Metello tribuno plebis 
adsisteret*. Sed Gicero, quoad videre ego possum, praeter 
Metellum autorem injuriae illius neminem nominatim signi- 
ficat, itaque dubitari potest, an in hypomnemate Gaesarem 
inter obtrectatores commemoraverit. cf. Ascon. 74, qui Gice- 
ronem in expositione consiliorum suorum Gaesarem inter 
refragatores nominasse contendit. 

Verba „i(f ot? sti jjiaXlov — t-Jjv KixipcDVo; Sovaarefav" 
hypomnemati non tribuenda esse apparet. Ne ea quidem*) 

1) Hoc ne Bessernm quidem effugit, qui haec e Gicerone non 
bausta esse affirmari posse negat, sed tamen sumit, Liviol declama- 
tiones iUas tribuendas esse, quia Livium in prioribus capitibns ez- 
cerptum esse demonstrasse sibi videtur. 

2) Weizsacker.e pg. 428 hoc loco laudationem Gatonis ezcerptam 

3* 



quae (}e laudibus, quibus Cato Ciceronem celebravit, apud 
Plutarchum exstant, e Cicerone hausta esse. existimo ; -legimus 
enim apud Ciceronem, in Pis. § 6. ;,me Q. Catulus princeps 
senatus et autor publici consilii frequentissimo senatu paren- 
tem patriae nominavit^. A Catone se hoc modo ornatum 
esse nunquam Cicero gloriatur. Neque verisimile est eum 
scripsisse sibi primo contigisse, ut pater patriae appellare- 
tur, quia omnes eo tempore sciebant, Camillum ita appellatum 
esse. Sed haec leviora sunt neque multum valent ad iliu- 
strandam quaestionem nostram. Sin autem rem omnem spectas 
facile concedes, Plutarchi relationem exceptis perpaucis locis 
e Ciceronis hypomnemate haustam esse. — Quanta vero 
autoritas Plutarcho tribuenda sit apparet, qui unum Cice- 
ronem secutus totus ex eo pendet. Sane Cicero nonnulla 
de consulto obscurat et omittit, sed hoc fructum quem nobis 
praebet non deminuit, ceteri enim scriptores efficiunt, ut 
certo sciamus, quibus locis Plutarchus cum Cicerone a veri- 
tate deflectat. — 

Suetonius. 

Summi momenti est Suetoni relatio, qui in vitae Divi 
Julii capp. 9,14,17 suspicionem de Caesare exortam com- 
memorat. Graviter dolemus quod non totam conjurationem, 
sed ea tantum quae ad Caesarem pertinent, Suetonius per- 
tractat. Complures enim fontes nominat, qui Caesarem coar- 
guunt conjurationis participem fuisse. cf. cap. 9, ;,memine- 
runt hujus conjurationis Tanusius Geminus in historia, M. 
Bibulus in edictis, M. Curio pater in orationibus, de hac et 
significare videtur Cicero in quadam epistola ad Axium refe- 
rens, Caesarem in consulatu confirmasse regnum, quod aedilis 
cogitarat". Etiam M. Actorius Naso testis profertur. 

Quatuor autores igitur invenimus, qui adhuc nobis ignoti 
erant, quorum scripta deperdita sunt. Ad eosdem fontes ea 
quoque, quae in capp. 14 et 17 exstant referenda esse facile 



esse Bumit. Bureschius pg. 233 ezistimat, Ciceronem in fine libelli J 

landes a Catone sibi tributas enarrasse, itaque haec cjuoque ex hj- j 

pomnemate effloxisse. 



67 

concedes. De Bibuli edictis dici nil potest nisi, abundasse 
ea conviciis in Caesarem cf. cap. 49. De Curionis orationi- 
bus et de M. Actorio Nasone unus Suetonins certiores nos 
facit. De Tanusio Gemino autem fortasse conjectura nonnuUa 
consequi possumus, qui compluribus locis nobis occurrit. — 
Inter eos quos Sulianis temporibus Catilina trucidavit, L. 
Tanusius nominatur, qui fortasse necessitudine quadam cum 
autore nostro conjungitur. — 

Legimus apud Strabonem ^) XVII. 829. „Kal Taviaio? 
84 6 Twv Pcojjiafcov ooYYpacpsi)? oux i.T:iye,xai ti]<; TspaToXoY(a< 
TTjC Trepl rJjv Maopooa(av, Trpo? Yap T-g Ao^yI jlVvTafoo fiv^fia 
laTopsT xat axeXsTOV ir7]j(3)V i^TQXovTa, 8v 2epTO)ptov YVfiVcoaat xal 
iraXtv empaXeTv yt^v. — De eadem re Plutarchus certiores 
nos facit cf. vit. Sert. IX. Plutarcbo Tanusium notum esse 
constat, cf. vit. Caes. XXII. ubi Tanusius testatur Catonem 
in senatu suasisse, ut Caesar Usipetibus et Tencteris trade- 
retur. Eadem apud Appianum inveniuntur cf. Celt. 18. 
^KaTCDva Te Iv ^Pts)\iiQ T(pv xi^ aoYYpaiwv cpTjal YvtofiYjv iaevey- 
xeTv IxBoovai toTc pappdtpot? t6v Kafaapa o)? Iva^l^ epyov 1? 
SiaTrpea^eoaapivooc IpYaaafjievov^. Tanusium ab Appiano sig- 
nificari, qui hoc loco e Plutarcho non hausit, manifestum est. 
Tanusius igitur a compluribus autoribus excerptus esse vide- 
tur^). Praecipue Plutarcho eum non modo notum esse sed 
etiam fructum praebuisse verisimile fit, si comparamus ea, 
quae in vit. Caes. capp. VII. — VIII. Plutarchus narrat, cum 
Suetoni relatione in cap. 14. Apparet enim scriptores optime 
inter se consentire, etsi non eodem modo fontem excerpserunt» 

Ut cetera omittam cf. quaeso 



Suet. div. Jul. 14. 

^^manus equitum Romanorum 

quae armata praesidii causa 

circumstabat immoderantius 

perseveranti necem comminata 



Plut. Caes. Vm. 

^TcoXXot T&v KixipcDva (ppoo- 
po6vT(!)V T(jTe vi(!)v [t(J> Kafaapi] 
yofiva Ttt EfcpTj aovSpafjLcJvTe? 
iTria^fov. 'AXXa Koop((i)v Te Xi- 



1) cf. B. Niese. StraboniaDa, Rh. Mus. 38, pg. 601. 

2) cf. Senec. epist. 93, 9. ^annales Tannsii scis quam ponderosi 
sint et quid vocentur«. Tanuei annales a CatuUo cf. carm. 26 et 95, 
exagitato9 esse, suo jare Sonnenburg negat. cf. histor. Untersacb. f&r 
A. Schaefer pg. 158 ff. Bonn 1882. 



38 



&TceSa7a']fS;Tv''. — 



est etiam strictos gladios us- 
que eo intentans ut . . . . vix 
pauci complexu togaque ob- 
jecta protexerint*. 

Adicit Plutarchus, Ciceroni complures (Pisonem et Catu- 
lum significat cf. Caes. VII. et Sall. Cat. 49) opprobrio de- 
disse, quod eo tempore metu plebis quae mirifice Caesarem 
amabat, commotus esset, ut Caesarem quem circumventum 
tenebat e manibus emitteret. Suetonius, cap. 17. tradit: 
Caesar a L. Vettio indice apud Novium quaestorem, a Q. 
Curio in senatu inter socios Catilinae nominatus est. Curius 
e Catilina se cognovisse dicebat, Vettius etiam cbirographum 
ejus poUicebatur. — Caesar. implorato Ciceronis testimonio, 
quaedam se de conjuratione ultro ad eum detulisse, effecit, 
ne Curio praemia darentur, Vettium in carcerem coiecit, 
eodem Novium quaestorem quod compellari apud se majorem 
potestatem passus esset. Suetonias igitur confirmat ea quae 
Plutarchus contendit, Caesarem Cicerone adjuvante periculum 
illud effugisse. Itaque sumam, Suetonium ea quae in capi- 
tibus 14 et 17 narrat Tanusio debere. 

Appianus. 

Appianum in enarranda conjuratione primarium ducem 
Sallustium secutum esse viri docti consentiunt. Prae ceteris 
Wiedemannus (Philolog. XXI. p. .273 ff.) demonstravit, omnia 
quae in capitibus 2 — 5 apud Appianum legimus ad Sallu- 
stium referri posse. Si interdum autores diversa proferunt, 
Appianum fontem suum negligenter excerpsisse elucet. Non- 
nulla autem in capitibus 6—7 Appianus aliunde sumpsit, quo 
vero fonte usus sit, alii aliter judicant^). Wiedemannus 
Plutarchum ei ante oculos fuisse, contendit, neque veroapte, 
ut hoc demonstraret, attulit locos e Piutarchi vita Caesaris; 

1) Wijnne, de fide et auioritate Appiani. Qroningae 1855 pg. 43 
praeter Sallustium Bruti librum de laudibus Catonis ab Appiano ex" 
cerptum esee ezistimat. 

Drumannus V. 496 Not. 14 , Dabius pg. 869 cum Wiedemanno 
oonsentiunt. Schliephackius pg. 22 etBeaserus pg. 43. Appiannm et 
Plutarchum ex eodem fonte, Liyio, hausisse putant. 



89 

quis enim credat tam diligentem fuisse Appianum in fontibus 
inspiciendis, ut undique materiam congereret? Ab unaCice- 
ronis vita auxilium petendum est. Bureschius contraWiede- 
mannum demonstrare conatus est, pg. 229, Giceronis hypom- 
nema Appiano quoque in manibus fuisse. Dixerit quispiam 
non magni momenti esse, utrum e Cicerone ipso an ex ejus 
excerptore Appianus hauserit, attamen quaestio haec movenda 
videtur, nam si Cicerone ipso Appianus usus est, ea quae profert 
haud parvi aestimanda sunt, quae, si Plutarcho debentur, non 
flocci facere nos oportet. 

Verba Appiani. 'Ep.(poX. II. cap. 6. ^Fatd; xe KaToap 
o6 xa&apeucuv jjiev UTrovofa^; \ir^ ooveYVcoxivai toT(; avSpaoi, Kix^- 
pcuvoc 6' o6 8a^|)o5vTo^ xat TdvSe oirepap^oxovTa Tcj> SifjjJKp, i^ tAv 

dYwva TcpopaXioftai, irpooeTfftet* Ciceroni ipsi nemo tri- 

buere potest neque ad Sallustium referri possunt, quadrant 
autem optime cum Plutarcho. cf. cap. XX, quem hoc loco, 
ubi primum Caesaris mentionem facit, e memoria nonnulla 
adjecisse supra diximus. cf. praecipue 



od xaOapeucttV jjlIv 6irovo(a? Kt- 
xipcovo? 8' oS &a^[)oovTo<; xal 
T(5vSe 6irepapioxovTa T<j) 6if]p.({) 
.... TrpopaXioftat. 



7roXX(i<; fjtiv 6Tcot|;(a^ 7rapi8u>xev 
Tcapt8etv 4x(5vTa xat TrapaXiTreTv 
rJ]v xaT* Ixefvov jji^jvootv (p(5p(p 
Toiv (p{X(ov aiToo xal t^s 8ova- 
(jLe(o^. 

Hoc imprimis Bureschii sententiam refutat, qui omnino 
in hac commentationis parte saepius vehementer erravit. 
Verba Appiani ^irpooeTfftet 8ta8eo8at too; av8pa(; Ktxipu>va 
T% 'kaXfa? iv TC(5Xeotv au 3v aoTii; ^oxtfjiaoTQ , [i-ixpt KanXfva 
xaTaTroXep.Y]&ivTo?" apud Plutarchum non inveniri nisi in 
Caesaris vitae cap. XII. Bureschius contendit. Illam Appia- 
num non excerpisse, ergo Ciceronem ipsum ei ante oculos 
fuisse. Plane igitur Bureschius, qui graviter de aliorum ne- 
gligentia queritur, pg. 219, praetermisit locum in Ciceronis 
vitae capite XXI , too; .... av8pa<; diraxftivTa? &U TC(5Xets t^; 
^lTcxXta? , 8<; 3v ^ox*^ Ktxepovt Tr^peTo&at 8e8e[jLivoo<; Syjpi Sv oo 
xaTairoXejjLTjO^ KaTtX(va<;. — 

Praeterea conferas quaeso locos hosce: 



App. 6. 
8txa(oo T^c YVcifXT); (paveioTjc — 



Plut. Cic. XXI. 
otSoTji; 84 T^^ YvAfjLT)? imetxoS^ — 



40 



Kaxcov YJSi) aa<p<oc &vaxoiXuicTu>v 
tJjv i^ Tov Ka(aapa 67ro<|/iav. 



Katcov ... T(p XoY(|> (J<pd8pa)<; 

aov6irepe(oas ird tAv Katoapa 

T-Jjv 6Tc(5voiav. 
Qualis est verborum concentus! 

Neque vero semper autores inter se congruere viri docti 
monent '). Appianus. cap. 6. tradit Ciceronem metu ne con- 
juratorum socii, quorum multi in foro stabant, noctu captivos 
liberare conarentur, cum Gatone suasisse, ut statim de iis 
supplicium sumeretur. Sane haec discrepant cum Plutarcho, 
at possunt Ciceroni tribui ? Falso Appianus Catonis orationem 
ante orationem Ciceronis ponit, falso Ciceronem eadem cen- 
saisse quae Cato censuerat contendit. cf. ad. Att. XII. 21, 1. 
ubi Cicero aegre fert, quod parum laudis sibi a Bruto tri- 
buatur. ;,sed ipse viderit (Brutus), quamquam illud turpiter 
ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadver- 

sione dixisse cur ergo in sententiam Catonis ? 

me autem hic laudat, quod rettulerim non quod patefecerim, 
cohortatus sim.^^ 

Unde igitur effluxit error Appiani? Mea quidem sen- 
tentia negligentiae et levitati scriptoris tribuendus est, quem 
parum accurate fontes excerpsisse viri docti permultis exem- 
plis demonstraverunt. Hoc quoque loco Appianum, qui sum- 
matim scribere solet, ordinem rerum, quem Plutarchus ser- 
vavit conturbasse, verba docent qui partim e Plutarcho vi- 
dentur transsumpta esse. cf. 



App. 6. 

xal 6 Kixipcov 8eSi(i>^ ap.(pl 
rj voxtI icpooioooTQ jjL'}] t6 oove- 
YV(i>xic Toi^ dvSpaoi 11X^80? a?(o- 
poojjLevov ixi xaT' aYopdv xal 
8e8ii^ icep( Te ocpu>v adToSv xal 
Tcepl lxe(v(ov lpYdo7]Ta( ti oito- 
1COV. — 

SxaoTov a^Twv 6 Kix^p(ov ii 
t6 8eo|i(OT7jpiov jjLeTaYaYdjv lirei- 
8ev dTroftvYjoxovTac 



Plut. XXII. 
6pa)V 8e (6 Kixipu>v) tcoXXoo? 
en T^? oov(!>[jLoo(ac ^v d^op^ 

ooveoT(i>Ta<; d&p(5ooc 

rJjv hk voxTa Tcpooji.evovTas (b? 
Iti Ctt)VT(i>v Toiv dv8po>v xal 60- 
va[jLiv(ov ilapTcaoO^vai. — 

Yev(5fjLevo<; 7rp6? T(j> 6eojjL(OTYjp((p 

T(ov dXXcov SxaoTov xaTa- 

"yaY^ov dTcixTetvev. 



I) Biueschias pg. 280. DiibiuB 870. 



41 



ToT^ hi ayop^ icapoSsuwv doYj- 
jjLY]vev 8iTi Ts&vaotv. 

o[ Ss. SteXoovTo irscpptxdTS?. 



T-Jjv [xev TrpSltv aYVoouvTs;. 
cp&5Y5djjLSvo; jJLSYa Trpo? ['co^C 
Iv dyopcf oovsoTWTa^;] sCifjoav elTrsv. 

TOO 8s 8y]JJL00 ypfTTOVTO?. 



Sed Bureschium audiamus qui, ut demonstret, Ciceronem 
4psum de timore suo Appiauum certiorem fecisse, locum affert 
ex oratione, in Catil. IV. 6. ^Nunc quidquid est, quocumque 
vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum est 
vobis ante noctem.^ quid ex hoc loco colligi potest? Prae- 
terea versum e secundo poematis libro , quem Nonius nobis 
servavit, parum apte adsumit, 

;,atque animo pendens noctu[rna] eventa timebat." 

„Das heisst auf Griechisch etwa: xal 6 Ktx^pcov 8s8ta><; 
* d[Acpl T^ voxTi TupootoooTQ.'' Mimiuo haec probanda sunt 

Primum enim verba apud Nonium non integra sunt, 
deinde etsi Orelli conjecturam accipimus , tamen nuUo modo 
Bureschii sententia confirmatur. Quis credat, in secundo 
libro po6matis extremam conjurationem esse tractatam, prae- 
sertim cum multae fuerint eo tempore noctes, quae timorem 
Ciceroni injiciebant. Denique verbum „eventa" docet supe- 
riorem noctem significari non sequentem. — 

Quae in capite VII. apud Appianura de Catilinae morte 
legimus partim ad Sallustium partim ad Plutarchum referri 
possunt. Viginti fere milia militum cum Catilina fuisse apud 
Plutarchum in capite XVI. exstat, exercitus quartam tantum 
partem militaribus armis instructam esse apud Sallustium, 
cap. 56, traditum est, cujus verba ;,[Q. Metellus Celer] sub 
ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in 
Galliam properanti. neque tamen Antouius procul aberat.^ 
denuo errorem Appiani effecisse videntur dicentia: ^,^; Fa- 
XttTtav iTct aXXirjv Trapaoxso-Jjv dTutdvTa, i\.VT(&vtos 6 STepo? 5itaToc 
611' AXTcstot? xaTaXapcov.*^ xtX. 

Denique affirmat Bureschius, pg. 231, ea quae de pugna 
commissa Appianus commemorat non nisi e Cicerone snmpta 
esse. Nihil prohibet, quominus Appiani sententiam e Plu- 
tarcho haustam esse existimemus, qui brevissime hanc rem 
perstringit narrans plerosqae, cum Romae conjurationem 
patefactam esse comperissent , dilapsos esse ^^xal ^ik tcuv 



— . - -k« I 



42 

ao}i[ie(i.6V'y)X({T(i)V aitcp SiaY(i)Vioa(i8Voc wpi? Avtc&vtov aix^^ re 
8ie<p8apif) xal ti oTpaTcJirsSov* itaque perbene Appianus scribere 
potuit „oi Sooxepo)?^ vicisse Antonium. — 

De laudibus Ciceronis cf. Plut. Cic. XXII, de Catone 



.(ooTe 



Plut. XXIII. 
.... Trpoaayopeuoai 
iraTepa TraTptSo^. IIp^oTcp y*P 
lxe(v(p ooxeT touto xaduirapEai 
KaT(!)Vo<; a^Tov oStcoc Iv T(p 67) (Mp 
TrpoaaYopeiiaavTo?, 



(i 



App. 7. 
^KttTCDVo^ 8' a^TAv xat iraTipa 
T^? 7raTpt8o(; TrpooaYopeuovTo? 
l7rep({Y]aev 6 8r^(i.o^. xal 8oxeT Tioiv 
9fie ilj edcpY]{jL(a aTui KixipcDVo^; 
ipEajiivY].* 

Plutarchum hunc locum hypomnemati non debere supra 
demonstravimus. 

Elucet igitur Appianum non a Cicerone sed aPIutarcho 
auxilium petivisse, quod primo aspectu vix crediderim. Neque 
enim per se verisimile est, Plutarchum Appiano cuius ratio 
et genus scribendi a Plutarcho abhorrent fructum praebuisse, 
neque alio loco Appianum e Plutarchi vitis hausisse constat. 

In explicanda conjuratione Appianus, qui de suo nihil 
attulit nisi errores, nulla ex parte prodesse nobis potest. — 

Plorus. 

Florum, qui breviter bellum Catilinae exponit, Sallustium 
ducem secutum esse verba ipsa docent. cf. 



Flor. II. 12, 1. 
^^quod in extremis finibus 
mundi arma Romana peregri- 
nabantur.^ 

12,4. 
;,additum est pignus conju* 
rationis sanguis humanus quem 
circumlatum pateris bibere.^ 

Flor. n. 12, 7. 
;,seque tum palam ac pro- 
fesse incendium restincturum 
ruina minaretur. ^ 



Sall. Cat. 16, 5. 

^ln Italia nullus exercitus 
Pompeius in extremis terris 
bellum gerebat. 

22,1. 

;, humani corporis san- 

guinem in pateris circumtu- 

lisse quo inter se fidi 

magis forent.^ 

Sall. 31,9. 

;,tum ille furibundus, quo- 
niam quidem circumventus 
inquit ab inimicis praeceps 
agor, incendium meum ruina 
restinguam.^ 



43 



II. 12. 



^quem quis in pugnando ce- 
perat locurn, eum amissa ani- 
ma corpore tegebat. Gatilina 
longe a suis inter hostium ca- 
davera inventus est.^ 



reperius ei 
cf. quae recte aflfert Dtlbius pg. 866. 



Sall. 61,2—4. 
;,quem quisque vivos pug- 
nando locum ceperat, eum 
amissa anima corpore tegebat. 

Gatilina vero longe a 

suis inter hostium cadavera 
repertus est.*' 



Eutropius et Orosius. 

Eutropiura, cujus mentionem facio ne ejus oblitus esse 
videar, Livium excerpsisse verisimile est. Orosius VI. 6 qui 
conjurationem agente Gicerone describente Sallustio satis 
omnibus notam esse putat, nonnulla de exitu tumultus adi- 
cit, quae neque ad Giceronem et Plutarchum, neque ad Sal- 
lustium spectant, sed e Livio hausta sunt, quem plerumque 
excerpere solet. — 



Cassius 

Si paulo diligentius Dionem legimus, elucet multa 
eum proferre quae apud ceteros autores, si singulos spectas, 
non inveniuntur. Partim cum Gicerone, partim cum Sal- 
lustio consentit, praecipue vero cum Plutarcho necessitudine 
quadam cohaeret. Itaque non mirum est, viros doctos in 
diversas sententias discedere, quaerentes, e quibus fontibus 
Dio in hac operis parte hauserit. Liceat breviter exponere, 
quae Wilmansius^), qui primus hanc quaestionem videtur 
movisse, de Dione proferat. Quia compluribus locis Dio cum 
Sallustio consentit, elucet eum Sallusti Gatilinam ^summa 
diligentia^ inspexisse. Deinde duobus locis statuendum est, 
eum Giceronis orationes diligenter legisse et multa inde 
sumpsisse. Gollatis Floro! et Obsequente cum Dione Wil- 
mansius colligit, Livium ei innotuisse. His integris fontibus 
non contentus ad derivatos quoque se convertisse et Plu- 
tarcho usus esse, quin etiam ex infimae autoritatis scriptoribus, 

1) Wilmans. de font. et. autor. Dionis Cass. diss. inaug. Berol. 
1885. 



44 

e Diodoro vel ejus fonte materiam congessisse Dio dicitur. Hoc 
modo fontes investigandi nil consequi nos posse facile con- 
cedes, sed viri docti exceptis paucis similiter judicant ^). 

Unum fontem a Dione excerptum esse Thouretus pg. 318, 
Grashofius^), Bureschius contendunt. Sed falso Thouretus 
Ciceronis hypomnema fontem fuisse existimat. Grashofius et 
Bureschius Livium nominant neque vero comprobaverunt hanc 
sententiam, quam comprobari posse Thouretus negat. Meum 
est refutata Thoureti sententia perficere quod frustra conatus 
est Grashofius , postea se demonstraturum esse promisit Bu- 
reschius. Atque primum quidem, priusquam ea quae Dio de 
conjurationibus nobis tradit adgrediar , locum quendam 
antecapere me oportet, quo adlato Thouretus ') constare affir- 
mat, Dioni Ciceronis commentarium ;,Trept oTza.x&loL^'' notum 
fuisse. — 

In capite 21 libri 46, Dio Fufium Calenum et alia ma- 
ledicta in Ciceronem conferentem facit et haecce: 

;,Trpo8i[ievo<; ydp Tcdvra td tiQ TcrfXei TueTrpaYjiiva ooYYpd^j^ai 
[xal ydp oo<piar}]<; xal Tzoir^ii^^ xal cpiXdoo^o? xal ^TjTwp xat 
ooYYpacpci)^ etvat TrXdrreTat] eTrstT o3x dTco tt^c xT(oe<oc a^T^^;, 
&07cep ol aXXoi ol tooto TcotoovTe? , dXX' dicA t% . 6TcaTe(a<; t% 
4aoTo5 -i^pSaTo, Iv dvdTcaXtv Tcpoj^copwv dpj^Jjv \ijkyf to5 X^yoo ixeivr^v 
TsXeoT^jv 8e t-Jjv too ^PcofioXoo paotXe(av irotTjor^Tat*^. 

Num haec verba Thoureti sententiam confirmant? NuUo 
modo, nam si quis totam hanc orationem accuratius legerit, 
concedet eam aut ad Ciceronis Phllippicas aut ad declama- 
tiones illas qoibus inimici Ciceroni obtrectabant referen- 
dam esse ; quae Cicero de consulatu suo gloriatus est carpere non 

1) Linkerus: Sitz Ber. der K. K. Akad. der W. Wien 1854. 
Hi8t.-pbil. Classe pg. 268 

Plutarchum et Dionem imprimis e Sallustio ! hausisse opinatur. 
Wiedemannus: Philolog. XXII. pg. 498, Sallustium, Plutarchum, 
Appianam 

Schliephackius pg. 32 Livium, Sallustium, Appianum 

Besserus pg. 48 Oiceronem, Sallustium, Livium fontes nominant. 

2) Grashof: de fontibus et autoritate Dionis Cassii. diss. inaug. 
Bonn 1867. 

3] cui adsentitur. de Stern. Catilina und die Parteik&mpfe in 
Rom 66—63. diss. inaug. Dorpat 1883. 



4S 

desierunt maligni, cf. Quint. XL 1,24. in Pis 72. Philipp. 
II. 21. Pseudo Sall. in Cicer. 6. Pseudo Cicer. in Sall. J. — 

Ejus modi dicacitates et convicla hoc quoque loco Dioni 
fructum praebuisse verisimile est, nisi forte credit quispiam ^) 
malitiae Dionis quem Ciceroni minime favere apparet calum- 
nias illas tribuendas esse. Causa igitur non est, cur ex hoc 
loco coiligamus Dioni hypomnema notum fuisse. — 

lam vero conferamus Dionis verba cum Ciceronis et 
Plutarchi. 

Ad illustrandam quaestionem nostram nonnulla sumi pos- 
sunt ex Ciceronis poemate de consulatu suo, cujus fragmenta 
Thouretus plane neglexit. 

In capite 8 libri 37. Dio prodigia commemorat quibus 
Bomani anno a. n. 691 terrebantur *). Thouretus attulit locum 
ex oratione in-Catil II. 19 — 21, ubi eadem fere Cicero pro- 
fert. Concedendum est, etiam in hypomnemate haec memo- 
riae tradita esse, cf. quae in secundo poematis libro legimus 
yers. 30—^5. Sed Cicero hujus rei mentionem fecit cum 
narraret, se consule illud lovis simulacrum in Capitolio sta- 
tutum esse eodem tempore quo ipse conjuratos et indices 
eorum in templum Concordiae duceret. Num igitur verisi- 
mile est, Dionem qui, antequam omnino alterius conjurationis 
mentionem facit, in exponendis anni a. n. 691 rebus pro- 
digium illud enarrat, ex eo loco hypomnematis hausisse? 
Praesertim cum postea discrepans cum Cicerone prodat, lovis 

simulacrum „7caji autov tov xatpov t^? dxxXYjo^a; toG 

Ktxiptovo; 8ir]jjLir]Yopo5vToc" positum esse. Non recte igitur 
Thouretus Grashofii sententiam refutavit qui ab Obsequente 
auxilium petivit. Legimus enim apud illum Livi excerptorem 
eadem quae apud Dionem inveniuntur cf. 



1) cf. Egger: exameii critique des historiens ancienB de la yie et 
du rbgne d^Auguste. Paris 1844. pg. 292. 

Heimbacbius: Quaeritur quid et quantum C. Dio in historia con- 
Bcribenda inde a libro 40 usque ad librum 47 e Livio desumpserit. 
diss. inaug. Bonn 1878. pg. 45 

Antoni Antiphilippicas fontem nominat. cui adsentitur HanptiuB. 
Philol. 43 pg. 691. 

2) cf. BureBch p. 222—223. . 



4a 



Obs. 122. 
^ip capitolio lupam Bemi 



et Romuli fulmine ictam^. 

^ySignumqueloviscum colum- 
na disjectum*. 

^Tabulae legum aeneae lit- 
teris liquefactis^. 



Dio 37, 9. 
^e{x(ov xi Ti^ XoxatVY]? ouv te 
TcjS 'P<ojjL<p xal 01) V T(j> *^Pa>jjL6X(p 
i§pu[xiv7] eiceoev". 

^xal Ato? aYaXjia iTcl xtovo^ 
ISpujiivov^. 

^Ta Te YpdijxjiaTa tcov ottjXwvI? 
Sc ol vo[jLOi ioeYpacpovTo ouvej^u&Tj 
xal ajxoSpa lyiveTo*'. 
Signum lovis cum columna disjectum esse Cicero non 
commemorat. 

Dio igitur cum Livi excerptore melius quadrat quam 
cum Cicerone. — 

Ea prodigia quae Cicerone Antonio consulibus evene- 
runt eodem modo apud Ciceronem et Dionem narrantur, 
apud Plutarchum et Obsequentem paucis attinguntur. Con- 
cedendum est, Dionis et Ciceronis verba optime consentire, 
cf. ex poematis libro II. vers. 20 — 27. Dio. 37, 25, 1 — 2. 
Neque vero eodem rerum contextu res illae apud Dionem 
ennarrantur, quo in hypomnemate videntur prolatae esse. 
cf. Plut. vit. Cic. cap. XIV, ubi oniina illa commemorantur, 
postquam Plutarchus narravit iterum Catilinam consulatum 
petivisse. Praeterea apud Dionem caput 25 cum capite 24 
tam arte co haeret, ut divelli vix possint, sed ex eodem fonte 
hausta esse videantur. De augurio salutis vero in poemate 
nil legimus, ubi Cicero ante prodigia quae tractavimus lovis 
et feriarum Latinarum mentionem facit, quae ^^dirum in tempus 
cecidere^. 

Itaque ne hoc quidem loco hypomnema excerptum esse 
probabile est, neve spernamus Obsequentur, 



Obs. cap. 122. 

^FuImine pleraque decussa 

sereno de coelo trabs ar- 

dens ab occasu ad coelum 
extenta 

terrae motu .... quaedam 



Dio 37, 25, 2. 

^Kepaovot t? '^ap iv a?&pfc|L 
TToXXol eTceoov xal XajiTraSe? dtve- 
xa? d? tAv oupaviv aTzb twv 
6uo{jLu)v dviSpajjLOV xal tI) y^ 

corruerunt. 

Praeterea Thouretus monet, solum inter rerum scriptores 



47 

Dionem , 37, 32 , de libera custodia Catilinae certiores nos 
facere, quam Cicero commemorat, in Catil. I. 49. Sed quo- 
modo hoc locoThoureti sententia confirmari possit, equidem 
non intelligo, Dio enim narrat Catilinam a Cicerone non re- 
ceptum apud Metellum praetorem invidiae vitandae causa 
in custodiam se dedisse, deinde conjuratos in domum cujus- 
dam socii convocasse et clam Metello in conventum illum 
venisse. Cicero tradit primum ad M'Lepidum Catilinam se 
contulisse deinde ad Ciceronem, tertium ad Q. Metellum 
praetorem, denique cum ab omnibus repudiatus esset ad 
sodalem suum M. Marcellum ^) demigrasse , itaque Dio dis- 
crepat cum Cicerone. Praeterea justo jure dubitari potest, 
an omnino in hypomnemate hujus rei Cicero mentionem fecerit 
cujus intererat, ut omnia silentio praeteriret quae Catilinae 
invidiam levare poterant, Plutarchus quoque plane tacet. — 

Quibus de causis sumoDionem hoc loco non ex hypom- 
nemate sed ex alio fonte hausisse, qui omiserat Catilinam 
a Q. Metello repudiatum denique M. Marcello, qui cum con- 
juratis conspirabat, se tradidisse. — 

Adridere primo aspectu videtur Thoureti sententiae, 
quod apud Dionem 37, 35, 4 invenitur omen illud, quod PIu- 
tarchus enarrat in vitae Ciceronis capite XX, Ciceronem vero in 
poemate memoriae prodidisse testatur Servius, ad. Verg. 
Buc. VIII. 106. Sed Dio prodigium prima luce ejus diei 



1) Pro M. Marcello scripsit Ualmius (Cic. ausgew. Reden 10. Aufl* 
Berlin 1878 Bd. III. pg. 82 not. 7), M. Metellum, quod nomen ezhi- 
bent tres codd. et Quiutilianus IX. 2, 45. Itaque cnm Balmio Thou- 
retus sumit Dionem lapsu calami hoc loco Q. Metellum pro M. Metello 
yocasKe, quibus non adsentior. Neque enim persuadere mihi possum 
Qnintiliano et tribus illis codicibus fidem habendam esse, praesertim 
cum Bonnellius, novissimus Quintiliani editor Lips. 1883, scribat 
M. Marcellum. M. Metellum inter socios Catilinae fuisse nuBquam 
traditum est, Marcellos vero cum eo conspirasse legimus apud 
Orosium YI. 6 cf. pro Sest. 9. Sin autem concederet quispiam 
»M. Metellumc scribendum esse et Dionem lapsum calami commisiese^ 
num verisimile esset, futurum fuisse nt Dio scriberet »xal Xa&u>v tov 
M^eXXov ^X^e Trpoc a6To6c« cunr Cicero indicaret eum ad sodalem sunm 
se contulisse, ne cuBtodia impediretnr incepta patrare. Quam ob rem 
Catilina amicum et Bocium sceleris fefellit? 



48 

quo de conjuratis supplicium sumptum est, accidisse con* 
tendit, Plutarchus vespere ejus diei quo tertiam orationem 
in Catilinam Cicero liabuit. — 

Omnino ea quae in capite 35 apud Dionem inveniuntur 
minime Ciceronem redolent. Dio enim suspicionem de Crasso 
exortam exponit, quam a Cicerone in hypomnematepraeter- 
missam esse supra demonstravimus. cf. Plut. Crass. XIII. 

Neque probabile est verba „xa( acpa^; oovxapaSa; xal Ix- 
cpopYjoa? eicetoc (6 Kixepcov) SdvaTov roiv oovetXT^jjLjjLivov xaTa- 
Yvwvat^ Ciceroni tribuenda esse, cf. Phit. Cic. XXI. ^Ta \izv 
T-g TrpoTipcf Tci 8e t-J Yv<ofn(] Kaioapo? oovetTctov* xtX. — Cicero 
enim omni modo se ab odiq illo liberare conatus est. — 
Sin autem rem omnem spectas, vel per se credi vix potest, 
Dionem, qui Ciceroni mimine favet et semper obtrectat , in 
conscribenda conjuratione Catilinaria prae ceteris eo libro 
usum esse, in quo se ipse Cicero summis laudibus extulit. 
Haec sufficiant ad refutandam Thoureti sententiam. 

Supra diximus Dionis verba nunc Ciceronem et Plutar- 
chum, nunc Sallustium in mentem nobis revocare, quare viri 
docti existimant, complures relationes eum conjunxisse. Prae- 
terea hoc tenendum est, nonnulla nos apud Dionem invenire, 
quae neque Ciceroni et Plutarcho neque Sallustio tribui 
possunt. Etsi igitur concedimus Dionem complures autores 
inspexisse, facere non possumus quin sumanus, praeter eos 
scriptores quos adbuc tractavimus alium fontem Dioni fuisse, 
quem plerique Livium nominant. 

Quare videamus, numquid praeter prodigia illa apud 
Obsequentem enarrata hanc sententiam confirmet. 

Atque primum quidem de Dionis genere scribendi pauca 
dicenda sunt. Dioni continua et perpetua narratione res 
Bomanas tractanti eum autorem optimum fontem fuisse, qui 
eodem modo scripsit nemo negabit. Itaque in exponendis 
Catilinae temporibus, quae apud eum ordine rerum diligenter 
servato legimus, neque Ciceronem neque Sallustium neque 
Plutarchum primarium ducem sibi elegisse videtur, quorum 
ratio et consilium scribendi a Dionis valde abhorrebant 
Ciceronis intererat ut omnibus modis gloriam suam augeret, 
a se omnia facta esse demonstraret; ea quae ad ceteros 



49 

pertinent brevissime a Gicerone commemorantur, itaque apud 
Plutarchum quoque Gicero ita primas partes agit, ut reliqua 
minus accurate nobis narrentur. Sallustium vero in scribendo 
id spectasse, ut excellenti exemplo demonstraret, quomodo pau- 
latim res publica immutata ex pulcherrima atque optima 
pessuma ac flagitiosissima facta esset, ipsius verba docent. 
Quum igitur in describendis rei publicae condicionibus , in 
pingendis hominum moribus, in componendis orationibus et 
epistolis summam operam poneret, fieri non potuit, quin 
Dioni minorem fructum praeberet. — 

Quae de priore conjuratione exhibet, Dionem Sallustio 
debere sumit Grashofius, sed inspiciamus autorem nostrum. 
Legimus in libri 36 capite 44, SuIIam etAutronium ambitus 
damnatos accusatores Gottam et Torquatum consules inter- 
ficere conatos esse, adjunxisse sibi Gatilinam, Pisonem, alios ; 
neque vero facinus patrasse , nam consiliis illis pervulgatis 
consulibus a senatu praesidium datum esse. Quin etiam 
futurum fuisse ut S. G. contra conjuratos fieret, nisi tribunus 
plebis intercessisset. Unde haec sumpsit Dio? Plutarchus 
tacet, Gicero Sullam ab odio conjurationis illius liberare 
conatus est, Sallustius autem qui eam exponit ;,quam veris- 
sume^ neque Sullam inter sceleris socios neque Gottam et 
Torquatum accusatores nominat, neque senatus consulti cui 
intercessit tribunus mentionem facit nec de exitu conjura- 
tionis cum Dione consentit. Dio non commemorat quod As- 
conius, pg. 83, et Sallustius, Gatil. 19, 5 tradunt, fuisse eo 
tempore, qui crederent Pisonem a Pompei clientibus Pom- 
peio non invito trucidatum esse. Hoc ad Livium spectat, si 
licet uti argumento e silentio, quem Pompeio studuisse con- 
stat, cujus periochae, 101, bene congruunt cum Dione ;,con- 
juratio eorum qui in petitione consulatus ambitus damnati 
erant facta de interficiendis consulibus oppressa est.^ 

In capite 10 libri 37 Dio narrat Gatilinam Figulo et 
Gaesare consulibus reum inter sicarios factum absolutum 
esse, Livium quoque servato temporum ordine ea quae ad 
Gatilinam pertinebaut memoriae prodidisse docet Orosius YI. 
3, 1. ^eodem anno (a. u. 681) apud Bomam Gatilina incesti 
accusatus, quod cum Fabia virgine Vestae commisisse argue- 

4 



m 

batur, Catuli gratia fultus evasit. In extremo bello Mithra- 
datico exponendo Dionem e Livio hausisse Grashofius pg. 
11 — 12 demonstrat Itaque usque ad enarrandum Ciceronis 
consulatum Dio Livium excerpsit, sin autem ea contempla- 
mur, quae post Catilinae morteni legimus, elucet, plane eodem 
ordine res inter se valde diversas proferri quo apud Livium 
prolata sunt. cf. 



Dio 37. 

cap. 45. 

. 47. 



. 51. 
. 52. 
. 54. 
lib. 38,1. 
. 10. 

. 14. 



Liv. Perioch. 103. 
Clodius incesti accusatus absolvitur. 
C. Pomptinus praetor Allobrogas ad Solonem 

domuit. 
Clodius ad plebem transiit. 
C. Caesar Lusitanos subegit. 
conspiratio inter tres civitatis principes. 
leges agrariae a Caesare latae. 
C. Antonius in Thracia parum prospere rem 

gessit. 
Ciceronis exilium. 

Profecto Dionis periochas legere videmur, num casu 
hoG evenisse credis? Itaque verisimile non est, in conjura- 
tione ipsa exponenda eum Livi autoritatem aspernatum esse, 
cujus plenissimum testimonium Seneca laudat, praesertim 
cum nonnulla apud Dionem inveniantur, quae ad alium fontem 
referri vix possunt. — Sed de singulis videamus. De pro- 
digiis , 37, 25 , supra diximus. Deinde paucis TrpodYtove; illi 
enarrantur de quibus uberius agit Plutarchus. vit. Cic. 
capp. XII, XIII, sed solus Dio tradit tribunis adjuvantibus 
P. Autronium et P. Sullam senatum et honores recepisse. 
Ea quoque quae de C. Babirio legimus a Livio abjudicari 
vix possunt, Ciceronem enim hoc loco excerptum esse incre- 
dibile est. Dio qui accuratissime hanc rem explicat futurum 
fuisse contendit, ut Rabirius damnaretur, nisi Metellus augur 
et praetor signum illud dedisset, quo exercitus remittebatur. 
Ciceronem ita locutum esse quis credat? 

De Ciceronis oratione pro Roscio Othone habita apud 
Dionem nihil invenitur, qui legem Rosciam commemorat, 
36, 42, in exponendis temporibus quibus lata est, consentienS 
cum Livio, perioch. lib. 99, et ejus excerptore Velleiq IL 32. — 



51 

In capite 29 lex TuUia de ambitu profertur, (juam latftift 
esse ^Ktxepwvoi; d<; rd jidtXioTa ivaYovToc" Dio contendit, dis- 
crepans cum Cicerone, qui re vera Sulpicium eam flagitasse 
dicit, pro Murena 46—47, neque in hypomnemate ejus men- 
tionem fecisse videtur, Sallustius et Plutarchus tacent. In 
capite 30,3 Dio narrat, comitiis consularibus habitis Cati- 
linam non solum Ciceroni sed omnibus senatoribus insidias 
parasse, tum demuni pessimum quemque sibi conciliasse 
nobilissimosque nefario jure jurando obstrinxisse, Sallustius 
et Plutarchus priore anno haec evenisse contendunt. cf. Plut. 
Cic. X. Sall. Catil. 22. — In capite 35 de patrum concilio 
Dio certiores nos facit, quo de conjuratis agebatur. Cicero- 
nem tradit metu ac terrore patres commovisse, ut de conjUratis 
supplicium sumerent; apud Sallustium Cicero non comme- 
moratur, Ciceronem ipsum summopere studuisse, ut ab odio 
illo se liberaret, Plutarchus docet. — Antonium caput Ciati- 
linae Romam misisse apud unum Dionem legimus. 37,40, 
idem solus tradit Antonium imperatorem appellatum esse 
„xaiTot To5 dpt&fjLou tu>v Trecpovsujjtevojv IXaTTovo; irapd t6 vevojiio* 
{Asvov ovTo?." Dilucide vero ad Livium spectant quae in 
capite 41 de oppressis conjuratorum motibus L. Vettio indice 
Dio exhibet. cf. Oros VI. 7. ^motus etiam in Paelignis 
ortus a Marcellis patre et filio per L. Vettium proditus 
patefacta Catilinae conjuratione compressus est et de utro- 
que per Bibulum in Paelignis per Ciceronem in Bruttiiis 
vindicatum est.^' 

Haec sunt unde colligo, Livium Dionis fontem prima- 
rium fuisse. Quod si conceditur, quaerendum est, utrum 
Livium solum Dio excerpserit an praeterea Ciceronem, Sallu- 
stium Plutarchum. Sin autem requirimus, quibus fontibus 
usus sit Livius, imprimis nominandi sunt Cicero et Sallustius, 
Ciceronis hypomnema Livio fructum praebuisse Plutarchus 
docet; quare crediderim Dionem neque e Sallustio neque e 
Cicerone et Plutarcho hausisse , quia Livius ei fontem pf^ae- 
buit ex animi sententia. — 

Servavit igitur Dio nobis epitomen Livi, quod si conce- 
ditur, apparet, Dionis relationi majorem autoritatem tribuen- 
dum esse, quam adhuc tribuerunt viri docti. Veteres histo- 

4* 



52 

rici enim pleramque tanti aestimandi sunt quanti fontes e 
quibus hauserunt. Ergo Dione perbene uti possumus in 
corrigendis et explendis Ciceronis et Sallusti relationibus, 
praecipue in explorando temporum ordine. Sane apud Dionem 
errores inveniuntur, sed pauci suntet levis momenti; si rem 
omnem spectas, facile concedes, Dionis sobria atque simplice 
relatione quasi trama, Ciceronis et Sallusti splendidis et ex- 
politis narrationibus quasi subtegmine uti nos posse in con- 
texenda conjurationis Catilinariae descriptione. — 

Restat ut quaeramus, numquid de iis autoribus explo- 
rari possit, quos praeter Sallustium et Ciceronem Livius 
adhibuit, nonnulla enim, ut supra diximus Dio solus exhibet. 
Nomina permulta nobis ante oculos versantur, neque vero 
dici potest, unde narrationes illae haustae sint ; hoc tantum 
contendo, Livium a fontibus anticaesarianis auxilium non 
petivisse. Nusquam enim apud Dionem Caesar inter Cati- 
linae socios nominatur. In enarranda priore conjuratione, 
quam uberius Dio exponit discrepans cum Cicerone et 
Sallustio, neque Caesaris neque Crassi mentio fit. Cras- 
sum nominatum esse, neminem autem indici fidem tribuisse 
legimus, 37, 35. Neque in lib. 37 capite 41 ubi copiose de 
L. Yettio indice agit, a quo Caesar summum in periculum 
vocatus est, quidquam de Caesare invenimus. 

Dionem omisisse quae de suspicione illa apud Livium 
legerat probabile non est, Livio rumores, quos tum pervul- 
gatos esse constat, ignotos fuisse quis credat? 

Videtur igitur Livius Sallustio et Ciceroni majorem au- 
toritatem attribuisse quam Caesaris inimicis, neque enim 
persuadere mihi possum, eum consulto vera obscurasse, ne 
Augustum oflfenderet. — 

Quaestione nostra ad finem perducta paucis comprehen- 
dere liceat, quae commentatione mea demonstrasse mihi 
videor. Si rem omnem spectamus, scriptores Caesarianos 
sejungere possumus ab Anticaesarianis. Caesariani praecipue 
referendi sunt ad Ciceronem excepta expositione consiliorum 
et Sallustium , qui metu vel amore Caesaris permoti eum a 
• crimine societatis Catilinae liberare studuerunt. 

Anticaesarianorum fragmenta tantum nobis servata sunt 



53 

per Suetonium et Plutarchum (in Crassi et Caesaris vitis) 
qui imprimis Tanusium Geminum secuti sunt. — lam vero 
recordemur, qua ratione inter se conjuncti sint scriptores, 
quos Caesarianos appellavi. 

Ciceronis hypomnema excerpsit Plutarchus, Sallustium 
Appianus et Florus secuti sunt. Livius, qui praeter Cicero- 
nem et Sallustium scriptores adhibuit quibus nomen dare 
non possumus, fructum praebuit Dioni, Velleio, Eutropio, 
Orosio. 

Ad cognoscendam Catilinae conjurationem usui sunt nobis 
Cicero, Sallustius, Plutarchus, Suetonius, Dio; nonnulla gra- 
vioris ponderis affert Asconias quaedam Orosius, omnino prae- 
termittendi sunt Diodorus, Velleius, Florus, Appianus, 
Eutropius. — 







Vita. 

Natus sum HugoWillrich die XX mensis Augusti 
h. s. anno LXVII in'vico Cummerow sito apud Pomeraniae 
bppidum Regenwalde. Patre Friderico matre Franzisca (e 
gente Raddatz) superstitibus gaudeo, fidei addictus sum 
evangelicae. Annum agens duodecimum Gynmasium adii 
Gryphimontanum. Anno h. s. LXXXV Berolinum me con- 
tuli studiis philologicis et historicis me daturus. Ibi me 
docuerunt viri doctissimi Delbruck, Diels, Hiibner, Kirch- 
hoff, Koser, Paulsen, Robert, de Treitschke, Vahlen, Wagner. 
Duobus post annis Gottingam demigravi ubi scholas audivi 
apud viros doctissimos de Kluckhohn, Lange, Meyer, Sauppe, 
Steindorff, Volquardsen, Weiland, Wieseler, de Wilamowitz. 
Seminarii philologici auditor fui per bis sex menses, semi- 
narii archaeologici sodalis, exercitationibus me admiserunt 
metricis de Wilamowitz, historicis de Kluckhohn, Volquardsen, 
Weiland, palaeographicis et diplomaticis Steindorff, quibus 
omnibus, prae ceteris Christiano Volquardsen et Udalrico de 
Wilamowitz-Moellendorff optime de me meritis, summas ago 
gratias. Kalendis Aug. anni XC examine pro facultate do- 
cendi superato Berolinum redii stipendia facturus. Deinde 
iterum Gottingam me contuli ad summos in philosophia 
honores impetrandos. 



RETURN TO the circulation desl^ of any 

University of California Library 

or to the 

NORTHERN REGIONAL LIBRARY FACILITY 
Bldg. 400, Richmond Field Station 
University of California 
Richmond, CA 94804-4698 

ALL BOOKS IVIAY BE RECALLED AFTER 7 DAYS 
2-month loans may be renewed by calling 

(415)642-6233 
1-year loans may be recharged by bringing books 

to NRLF 
Renewals and recharges may be made 4 days 

prior to due date 

DUE AS STAIVIPED BELOW 



DEC 1 « 1^88